# Opera omnia. Vol. 2 135

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/135

An verò causa alia est, quàm quia Magnes eius est texturae, vt & quidpiam semper intermistum habeat corpusculis Magneticis, & expoliri perfectè nequeat, neque proinde exquisitè contingere ferrum ob interceptos porulos; chalybs autem & texturâ puriore sit adeò vt totus, seu secundùm totam substantiam Magnetica virtute imbuatur, & perpoliri exquisitiùs possit; adeò vt ferrum contin gere per plureis sui particulas valeat? exinde autem fiat, vt quos radios Magnes inermis huc illuc dispergit ob porulorum facieculas néque immittit directè in ferrum contactum, ipsa cassis ferrea colligat, iisque proinde pluribus, confertioribúsque in contactum ferrum transmissis, ipsum vehementiùs reuinciat, & licet mole grandius, nihilominus adhuc stringat? Dico autem ferrum contactum, quàm proximéve saltem admotum; nam Magnes quidem armatus maiore vi pollet continendi, & consequenter euehendi, aut abducendi quod ferrum ipsi admotum fuerit; at non procul tamen diffundit multiplicatam huiusmodi vim; cùm etiam vel folio papyri interposito; huiusmodi vim non sis experturus: argumento sanè, quòd contactus prae cipua quaedam conditio sit. Praetereo autem, si cassidis alteriúsve armaturae loco Magnes secundùm axem ita perforetur, vt transmittatur virga chalybea foramen exquisitè complens, dici non posse, quàm maximè sit vis illius multiplicanda. Postremò & illud mirabile est, posse obelum magno, validóque Magneti haerentem subripi, abducíque ab exi guo, ac debili tum Magnete, tum ferro. Sed nempe, vt ab optimo Kirchero obseruatum est, Magnes paruus, ac debilis ferrum subtrahit, donec intra sphaeram actiuitatis Magnetis maioris constituitur, & illius vi sic corrobo ratur, vt quodammodo sit ipso potentior tanquam nimirùm pollens & propriâ, & ad iunctâ maioris vi; indicioque est, quòd si obelus sit tantillùm longior, ita vt altero extremo extra maioris actiuitatem sit, minor subducere non possit: at si sit aequo vicinior, ita vt minor Magnes admotus alteri extremo actiuitatem suam diffundat vsque ad maiorem, tunc subducere aegriùs valeat, ob magnum Gassendus de Inanimis. effectum ex adiuncta vi ipsius minoris corro boratiorem: quod idem proportione de fer ro obelum subducente est dicendum. Ex quo obiter adnotari potest, mirum non esse, si quamuis Terra ingens sit Magnes, attrahatque ferrum ad se; lapillus tamen, seu Magnes exiguus ferrum à Terra abripiat, sursúmque attollat. Nimirùm ipse exiguus Magnes est intra sphaeram virtutis Terrae, seu magni Magnetis Telluris, ab eáque sic corrobora tur, vt ab illa pari ratione possit ferrum abducere. Nihil addo circa fabulas illas de Bellerophentis equo, Arsinoës statua, sepulcro Mohammedis, & similibus; nihil circa nuga de destruentibus vim Magnetis Allio, Adamante, &c. Modum potiùs iam tandem facio cùm hactenus congesta sint non de Magnete modò, sed & vniuersè de rerum concretarum qualitatibus multa nimis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
