# Opera omnia. Vol. 2 139

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/139

Nunc iacet Aes; Aurum in summum successi hono rem Eandem porrò auri negligentiam obseruauere Europaei, cùm nuper in Americam, Australeisque Terras inuehentes gladios, caeteráque ferrea instrumenta, nullam non auri copiam commutatione acceperunt. Quanquam Homeri quoque temporibus, cùm non dum aurum in monetam cuderetur, pretiosius tamen aere fuit, vt constat ex aestimatione armorum Glauci, & Diomedis. Sed vtcumque sit; en vt de ferro etiam Lucretius Nunc tibi quo pacto ferri naturam reperta Sit, facilè st ipsi per te cognoscere, Memmi. Arma antiqua, manus, vngues, dentesque fuerunt, Et lapides, & item siluarum fragmina ra mi, Et flammae, atque ignes, postquam sunt cognita primum, Posteriùs ferri vis est, aerisque reperta, Et prior aeris erat, quàm ferri cognitus vsus. Quò facilis magis est natura, & copia maior. Aere solùm terrae tractabant, areque belli Miscebant fluctus, & volnera vasta serebant, Et pecus, atque agros adimebant; nam facilè ollis Omnia cedebant armatis nuda, & inerma. Inde minutatim processit ferreus ensis, Versaque in opprobrium species est falcis ahenae. Et ferro coepere solum proscindere terra Exaequatáque sunt creperi certamina belli

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
