Latin
141.10 to 141.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 141.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo autem vt Epicurus repetiturus fuerit hocce principium, siue semen ab ipsis vsque Atomis, quae certa ratione contextae propriam illius &structuram, &configurationem faciant, ac deinceps materiam ob insitam mobilitatem ita penetrent, digerant, transponant (scilicet Atomos illius certa ratione disponentes) vt talem in speciem Metalli formetur. Circa Transmutationem verò, negari imprimis vniuersè non potest, quin transmutatio aliqua sit: nam de transmutatione quidem ferri in Aes dubitare experientia non sinit. Nimirùm, si ferrum in atramentosam, vitriolatamve aquam coniicias, rubescet eius superficies, ex qua si proinde puluerem deraseris, ignéque fuderis euasisse aes deprehendes. Idem accepi aliàs à Praeclaro Vire Francisco Henryaeo Patricio Lugdunensi, praestare fontem non procul Lugduno manantem; sed fons nullus transmutatione huiusmodi est commendatior Dacico illo prope Smolnitium, quod oppidum est montis Carpathi. Nam alios inter Agricola, caeteris alioquin transmutationibus infensus, de ec loquens, ex puteo, inquit, extrahitur aqua &in canaleis triplici ordine locatos infunditur in quibus positae portiones ferri vertuntur in aeminutum autem ferrum, quod in fine canalius collocatum, talis aqua ita exedit, vt siat quas lutum quoddam; id verò omne postea exroctum in fornacibus fit aes purum, bonumque. Deinde posse argentum viuum in Metallum quodpiam mutari negandum penitùs non est, Quippe si redacto in cinerem plumbo, seu lythargyro, miniove effecto (quod interiectu halinitri praestari manifestum est) affuderis phlegma aceti, quo per interstitium noctis maceretur; paucas deinde guttas ex hoc aceto in argentum viuum aqua forti dissolutum infuderis, illud statim praecipitabitur, subsidetve in vasis fundum specie pul ueris, qui igne fusus plumbum iam erit. Caeterùm quia difficultas potissimùm est de transmutatione seu argenti viui, seu Metallorum imperfectorum in perfecta, aurum scilicet, ac argentum, &aurum quidem maximè; non est cur aliquid dicamus de Chymicis vulgaribus, qui nihil aliud, quàm per caementa, pulueres, aliâque id genus, tincturas solùm spurias, neque seueriora, ac ignis praesertim patienteis examina in alia Metalla inducunt, vt scilicet Rubrum, ita aurum vocant, aut Album, sic vocant argentum mentiantur. Dicendum potiùs de caeteris, qui se Sapienteis, Philosophos, Doctrinae filios prae aliis dicunt, déque Artis suae mysteriis non-nisi Aenigmaticè, perque ambages vnquam loquuntur.