# Opera omnia. Vol. 2 141.14-16

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 141.14 to 141.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.14

Isti sunt, quivt profundiore, sic diuturniore studio Operi magno, seu vt loquuntur, Lapidi Philosophico praeparando intigilant. Cùm verò isti lapidi (ita vocant propter fixionem, qua examen quodvis sustinere aptum sit) duo quaedam admiranda tribuant, Vnum sanitatem constantem, vitamque aut prorsùs, aut propè perpetuam, ex quo & vitae Elixit, & Medidicinam Catholicam vocant; Aliud Metallorum transmutationem in verum aurum omitto alium, quem praeparant ad mutationem in argentum) est cur heic solùm de posteriore effectu sermonem habeamus, de priore aliàs dicturi. Itaque repetendum est Mercurium, seu argentum viuum sic ab ipsis fieri communem Metallorum materiam (vix loquuntur de Sulphure, quod suppleri aliunde putant) vt cùm in caeteris misceatur, firmeturque variis perfectionis gradibus, in ipso auro temperationem, firmitudinémque perfectissimam nanciscatur: quippe cùm nulla tam vehemens tam diuturna vis ignis sit, qua ex auro quicquam depereat. Heinc scopus illis propositus, inuenire aliquid quod Mercurio siue folitariè, siue sub formis caeterorum Metallorum delitescenti illam auri naturam tribuat; nempe cùm auro exsistente perfectissimo Metallorum, reputent naturam in aliis gignendis idcircò solùm occupari, quod illud ad manum non habeat, ex quo ipsum aurum conficiat. Porrò circa hanc inuentionem opus omne, ac labor est. Et varij quidem illud variè ex variis rerum generibus quaerunt, nimirùm siue minerali, PHYSICAE Sectio III. Membrum Prius. Liber III.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
