# Opera omnia. Vol. 2 141.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 141.5 to 141.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/141.5

Abundè est certè, quòd plaerumque in Metallorum mineris reliquiae nonnullae, nisi omnium, at saltem vnius, alteriusve reperiantur, aut in propria specie, aut formâ vaporis, halitusve per glebas, cryptasve diffusi, atque oberrantis; quippe Metalla quoque ipsa nunc fixa sunt, nunc volatili specie. Quod ad Efficientem causam attinet, impropabile fortasse non sit, admittere Solem, &, si velis quoque alia Sidera, tanquam causas niuersaleis ad Metallorum generationem; at neque illa Astrologorum distributio vlla aut experientiâ, aut ratione probari potesti neque calor Solis tam penetrat altum, qui vix paucos pedes infra superficiem sentitur, neque influxus ille Siderum quis sit; aut esse valeat, intelligitur, intellectusve est plus quàm generalis habendus. Calor verò Elementaris, nimirùm subterraneus, esse quidem potest causa generalis, qua materies metallica euaporetur, commisceatúrque; at quorsùm concrescat in vnius potiùs, quàm alterius Metalli formam, speciale principium necessarium est. Frigus autem, seu minor calor pati quidem potest, vt Metallum coaguletur, & solidescat; verùm non proptereâ ipsam coagulationem, atque soliditatem facit, sed natiuum principium, quod si adfuerit, nullum frigus externum est, quod ac hunc effectum iufficiat, vt constat in argento viuo, quod frigore nullo coagulabile cùm sit, aliunde tamen potest vel solo spiritu plumbi coagulari. Quare nihil videtur dici probabilius, quàm esse quoddam quasi germen, seu mavis semen Metallicum, quod in apparatam debitè materiam, halitúsque specie diffusum, vt quandam per lactis substantiam coagulum diffunditur, Metalli formam faciat, ac praestet. An huiusmodi porrò germen, talisve halitus contineatur in proxima ipsa commemoratáque materia, an aliunde potiùs incurrat, vt variè oberrans per visce ra Terrae, cum seminibus rerum caeteris, de quibus posteà dicendum est, haud immeritè dubitari potest. Et esse profectò videtur ratio posterior verisimilior; nam alioquin sulphur, argentum viuum, vitriolúmque ex specialibus seminibus constant, ob quae vnumquodque suae specialis naturae est; & videntur aliunde Metalla esse naturae inter se plusquam secundum magis, minúsque diuersae; neque habere hanc diuersitatem al vno principio, quod in vna materia sit: vi taceam tametsi Metalla transmutari inter se valeant, id materiam quidem communem, sed non id principium, à quo vnumquodque specialem naturam sortitur, arguere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
