# Opera omnia. Vol. 2 146

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/146

Atque haec quidem, no memorem quod Antonius Pigafetta se expertum scripsit; arborem esse in Cimbubone, Orientalis maris Insulâ, non procul à Bur nea, cuius folia Moro non absimilia, duósque quasi pedes heinc inde habentia, vbi in terram deciderint, si quis ea contingat, illicè aufugiant. Enimverò dicta haec sunto exercitationis, & animi gratiâ; ac solùm vt ostenderetur nor fecisse prorsùs abs re Epicurum, quando Plantas esse inanimeis censuit. Quippe, cùm alioquin neque Epicurus, neque Stoici, neque caeteri ipsos imitati diffiteantur Plantas nutriri, incrementúmque accipere, sibi simileis generare; atque adeò quaestio sit solùm, an illud principium, quo haec peraguntur, dicendum sit Anima, vt caeteri volunt, ipsi perne gant; quatenus alij Animae vocem ad alia extendunt, quàm ad ea, quae sentiunt, hoc est vident, audiunt, olfaciunt, &c. ipsi ad ea solùm, quae sentiunt, illam contrahunt; idcircè nihil est quod vetet Animam vocare in Plantis id principium, quo vegetantur, seu nutritionis, accretionis, & generationis obeunt munera; & maximè quidem, cùm tale principium careat nomine (est enim Naturae ge neralior vox) possitque intelligi esse sine sensu, vt sensum vulgò accipimus. Vrcumque certè vsus non ferat Plantas proptereà Anima lia, Animanteisve appellari; ferre tamen potest dici animatas, quemadmodum fert, vt dicantur viuentes, dum tale principium, seu anima adest, & mortuae, dum abest, eo prorsu modo, quo Animalia ex Animae suae praesentia, aut absentia dicuntur viuentia, aut mortua. Itaque esto Planta, si lubet, corpus vege tabile, sensu carens; aut, si definira sic placet corpus animatum, vel viuens, quod nutriri, crescere, sibi simile generare possit. At cùm Plantae nomen non iis modò rebus, quae sunt plantationis capaces tribuatur, sed vniuersè iis omnibus, quae è Terra gignuntur, & neque Animalia sunt, neque ex iam expositis Inani morum generibus, difficilius tamen nihil est, quàm omneis huiusmodi res in genera redi gere, hoc est Plantarum historiam idonea serie commemorare; nam videtur quidem primùm posse Planta generalissima diuisione in Arborem, Herbámque distribui, ita vt Arbor sit, quae pro nota habeat caulem ligneum, seu caudicem, proceritatemque; Herba, quae solùm folia, aut praetereà caulem non ligneum, ac humilitatem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
