Latin
147.1 to 147.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 147.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, vt praeteream quasdam arbores humiliores esse, quàm plaeraeque herbarum sint; cùm &sint herbae arborescentes, vt dicta idcircò δενδρολάχανα, quasi Olerarbores dicas, v. c. Maluam, ac Betam: quaeso vtra appellatione seu fungos, seu tubera censeas? Vtcumque profectò Fungum herbam dicas tanquam constantem caule, &folio sui generis; Tuber saltem, vt notum est, talem respuit nomenclaturam. Deinde obseruamus 1. histori/ quidem Theophrastum inter Arborem, Herbámque constituere Fruticem, καὶ τὸ φρύγανον, quod Cremium propriè dixeris, Interpres Suffruticem vertit; at cùm definiat Arborem, quae simplici caudice assurgit, veluti Oleam Ficum, Vitem; τὸ φρύγανον verò, quod multiplici, veluti rubum ac paliurum; mirum quanta inde confusio. Nam vtcumque videatur Fruticis ipsius τοῦ θάμνου sub τοῦ φρυγάνου nomine definitionem tradidisse; capi tamen non potest Vitem, quòd vno caudice assurgat, appellari arborem; Corylum verò non appellalib. 6. cis ri, quòd assurgat multiplici. Et cùm aliàs habens inter φρύγανα quae lignosa sunt, &minutorum foliorum, qualem habet Rosum, quae arbuscula est, &Sampsuchum, quae herba; fieri profectò non distinctionem, sed commistionem generum vides. Heinc profectò est, cur graues Authores, vt praeter Cardanum, &Sca- lib. de suligerum, alij multi variè dissideant in explicando quid sit Frutex, quid Suffrutex: cùm tamen Frutex propriè nihil videatur esse aliud quàm arbor variè pullulascens, &à radice potissimum; &Suffrutex vox Latina non sit tamersi conficta à Gaza retineri commode possit, vt distinguamus commodiùs pullulascentem Arborem in Fruticem, quae maiuscula sit, vt Corylus; &Suffruticem, quae minuscula, vt Rosa. Nam quòd alioquin Sampsuchum, Serpyllum, similésve herbae appellentur Suffrutices, videtur ferre vsus non posse, licet ferat vt efferantur nomine Cremy τοῦ φρυγάνου, quatenus ob lignosos scissileisve cauleis facile cremabiles sunt. Ad haec, vtcumque res definiatur, praecipuus deinde labor superest circa ipsam tam Arborum, quam Herbarum distributionem. Cum enim varij variè tentent Plantas omneis digerere pro varietate partium, pro varietate natalium, pro varietate qualitatum alióve modo consimili; non ideò tamen Plantae omnes comprehendi sub certis ordinibus possunt; aut comprehensae sub nonnullis non spectare quoque pari iure ad alios; aut ob exiguam, imperceptámque, &imaginariam analogiam non sic detorqueri, vt dissimillimae ad eosdem, simillimae ad diuersos pertineant.