# Opera omnia. Vol. 2 15-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15-2

eodem nobiscum parallelo sunt, sed aduersâ tamen Meridiani parte (πειοίκους Graeci dixere) quod illis penè eadem, quae Antipodibus sit causa, ac olim perinde fuerit creditum perueniri ad eos non posse, ob innauigabilem, & beluosum, vt Cleomedes habet, Oceanum; Cúmque addendum potiùs aliquid videatur de iis, qui in eadem quidem Meridiani parte, sed tantumdem ab alio Polo, quantùm nos à nostro, sepositi degunt (hos Graeci non modò ἀντοίκους, sed ἀνπώμους, etiam, vt Cleomedes habet; ἀντίχθονας, vt Me lib. 1. cap. 2. lib. 1. cap. 1 la; ἀντιστοίχους, & ἀνποκόπους, vt Censorinus, di xerunt) sed quos adiri à nobis posse, ob in lib. de Di terpositae regionis feruorem creditum non na, cap. 14. est; Id iam supponit diuisionem totius Terrae in varias Zonas. Illas ab omni Antiquitate distinctas fuisse numero quinque, vel id testatur, quod Plutarchus, ita distinxisse 2. plac. 12. Thaletem, & Pythagoram memorat, tametsi Posidonius authorem distinctionis primum apud Strabonem Parmenidem faciat. Ac Polybius quidem sex Zonas distinxit, Torri- lib. 1 dam scilicet in duas per Aequatorem diuidens, verùm, vt idem Strabo docet, diuisio- apud Strane non necessariâ. Illud notandum, Posidobon. ibid. nium videri primum Zonas temperatas separasse à frigidis per circulos illos, quos iam Arcticum, Antarcticúmque dicimus, descriptos nempe circumductione polorum Ecliticae, cùm Antiquiores illi omnes, in quibus etiam Aristoteles, rem peragerent incon2. Meteor. 5. stantiùs, vt putà in quavis regione habentes pro Arctico maximum parallelorum semper apparentium; pro Antarctico maximum nunquam apparentium; sicque contrahentes, vel ampliantes Zonas pro eleuatione, aut depressione Polorum. Eâ ratione ille optime reposuit πρισκίυς in frigidis Zonis, ἑτεροκίους in temperatis, ἀμφισκιους in Torrida, quod soli habitantes in frigidis, si aliqui supponerentur, vmbras haberent vno, pluribusve diebus, mensibúsque continuis circum totum Horizontem; habitantes in Temperatis, haberent semper vmbram meridianam in partem tantùm alteram; habitantes in Torrida haberent eandem ad vtramque, pro varietate tempestatum. Iam tota ferè Antiquitas tam Torridam, quàm Frigidas esse inhabitabileis censuit, vt vel ex Poëtis peruulgatissimum est, Quid. 1. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu; Met. Niae tegit alta duas. quarum vna corusco Virg. 1. Georg. Semper Sole rubens, & Torrida semper ab igni, Quam circum extremae, &c. —mediam Telluris circumbabitatione. Claud. 1. de Rap. lib. 5. lib. I. cap. 2. lib. 2. cap. 67 lib. 2. in somu. c. 5. lib. 2. cap. 67 lib. 3. cap. 10 lib. I. lib. 1. Ibidem. PHYSICAE Sectio III. Membrum Prius. Liber I. tur. Sed de Antiquis vt dicamus; notum est mediam sub tegmine rubro. Et, Aristotelem, caeterósque existimanteis totum Obsessam feruore notat, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
