# Opera omnia. Vol. 2 15.8-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 15.8 to 15.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/15.8

Scilicet non omni ex parte fabulosum esse videtur, quod Soloni apud Platonem Sa cerdos Aegyptius narrauit de expeditione in colarum Atlantidis Insulae; non tam quòd Posidonius apud Strabonem, & alij id pra germana historia habeant, quem quòd reperta nuper in Atlantico Oceano America confirmet, quod fuit ab illo descriptum; nempe Atlantidem Insulam (quae credita fuerat de inceps absorpta) fuisse Libya simul, Asiáque maiorem; & (vt Aristoteles habet de Insula plurimorum dierum nauigatione, vltrà columnas Herculis à Carthaginensibus dete cta) feracem, siluosam, fluuiis nauigabilibus, fructuumque varietate miram: quódque s Europaei in Americam per aliquot saecula nauigare desinerent (vt veritus aliàs accessus ac illam Carthaginensium Insulam, quae esse ipsa eadem potuit) possent Americani, qui di nostris Expeditionibus quidpiam fando, & traditione quadam vetusta inaudiissent idem de his nostris Continentibus dicere; quod de illorum Continentibus Europaei olim, Aegyptiique dixerunt. Praetereo autem, quòd etiam Sanctorum Patrum aliqui, vt Clemens apud Hieronymum, subodorati fuerint, esse vltra Oceanum nouos Orbeis; ne fortassis putes solos Ethnicos id habuisse probabile, vti authoGassendus de Inanimis. rem libri de Mundo, & Silenum ex Theo De Globi pompo apud Tertullianum; ac aliquos etian Telluris cirvelut prouidisse, quod & reipsâ contigit, vt cumbabitailli nempe detegerentur; ac nominatim Senerione adu. Hercam, dum in Medea sic cecinit; mog.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
