Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 161
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo autem fructum aut à pediculo ferè dependere vel longo, vt cerasum; vel breui, vt ficum; vel penè nullo, vt lauri baccam; &ab vno sinu prodire interdum quidem simplicem, vt ficum, interdum multi plicem, vt sorbum. Itémque, cùm fructus maxima ex parte foecundi sint, esse tamen aliquos infoecundos, vt fragam, malum punicum. Et rursùs esse quarumdam arborum fructus multiformeis, vt roboris glandem, gallam, pillulam mori specie quibus addunt cachryn specie squammae ineunte Vere deciduae: &Iulum, qui racemuli specie, est potiùs eius quasi flos, qualis competit etiam castaneae, auellanae, iuglandi. Denique innumera quoque peri posse discrimina ex parte colorum, odorum, saporum, qualitatumque caeterarum, quae reperiuntur in fructibus; verùm ista esse plus aequo; ac illud etiam quod addendum foret circa vsum partium sapientissimè institutum à Diuino Opifice intelligendum esse à pari ex dicendis inferiùs, cùm de partibus Animalium