Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 170
Unproofread scanNot analysed yet
Et sola quidem Natnra duce prouenire Plantas manifestum est; verùm vtcumque Plantae omnes, quae solâ Natura, ac sine cultu proneniunt, sponte oriri, siue ortum sponta neum habere dicantur; eae tamen distinguen dae sunt. Siquidem nonnullae oriuntur aut radice, vt cùm radix vlmi procul de pasta pro pe superficiem Terrae germen agit, quod nouam in vlmum formetur; aut manifesto semine, vt dum glans in Terram dilapsa, ibi germinat, &radices agit, fitque noua quercus. Non debet autem istarum ortus propriè censeri spontaneus; vti neque dum eluuiones transferunt procul aut radices, aut semina quae tametsi nos lateant, eodem tamen mode germinant, &arbores creant. Sunt verò plantae aliae, quae neque radice, neque manifeste semine nascuntur, cuiusmodi passim occurrunt, &locorum ferè singulorum propriae, qualeis saltem negari non potest, quin sint Asarum murorum, Adiantum puteorum, &,vt breue faciam, plantae omnes procreatae ex terra, quae celsè eruitur, dum putei, fundamen táque aedium excauantur, perpetuò priùs occultata: hae autem sunt, quarum est propriè dicendus ortus spontaneus, &de quibus meritò solet requiri, quomodo oriantur. Cùm porrò communis sententia statuat istum ortum sine vllo prorsùs esse semine; permirum est tamen, cur in hac regione hae plantae nas cantur, non verò in illa; &illae in illa, non ve rò in hac; nisi sit quaedam interna vis, qua vnius plantae, potiusquàm alterius conforma tionem aggrediatur. Permirum cur res adec scitè, exquisitéque elaboretur; cur similis adeè aliis omnibus, quae eiusdem sunt generis; nisi sit causa industria, omninóque consimilis, quae delineationem perficiat. Haec verò quaenam alia esse, quàm seminalis virtus possit? Recurritur vulgò ad Solem, &Author librorum de Plantis aduocat virtutem Stellarum; ex quo fortè desumptum est, quod nonnulli sentiunt singula Metalla à Planetis singulis fieri, &singulas plantas à singulis Fixis (celebre est certi Cabbalistarum Effatum, Nullam esse herbam, aut plantam inferiùs, cuius non sit Stella in Firmamento, quae eam percutiat, &dicat ei, cresce: quod tamen seu intelligant de Firmamento visibili, seu de occulto alio, non est heic disquirendi locus.