# Opera omnia. Vol. 2 170

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/170

Et sola quidem Natnra duce prouenire Plantas manifestum est; verùm vtcumque Plantae omnes, quae solâ Natura, ac sine cultu proneniunt, sponte oriri, siue ortum sponta neum habere dicantur; eae tamen distinguen dae sunt. Siquidem nonnullae oriuntur aut radice, vt cùm radix vlmi procul de pasta pro pe superficiem Terrae germen agit, quod nouam in vlmum formetur; aut manifesto semine, vt dum glans in Terram dilapsa, ibi germinat, & radices agit, fitque noua quercus. Non debet autem istarum ortus propriè censeri spontaneus; vti neque dum eluuiones transferunt procul aut radices, aut semina quae tametsi nos lateant, eodem tamen mode germinant, & arbores creant. Sunt verò plantae aliae, quae neque radice, neque manifeste semine nascuntur, cuiusmodi passim occurrunt, & locorum ferè singulorum propriae, qualeis saltem negari non potest, quin sint Asarum murorum, Adiantum puteorum, &, vt breue faciam, plantae omnes procreatae ex terra, quae celsè eruitur, dum putei, fundamen táque aedium excauantur, perpetuò priùs occultata: hae autem sunt, quarum est propriè dicendus ortus spontaneus, & de quibus meritò solet requiri, quomodo oriantur. Cùm porrò communis sententia statuat istum ortum sine vllo prorsùs esse semine; permirum est tamen, cur in hac regione hae plantae nas cantur, non verò in illa; & illae in illa, non ve rò in hac; nisi sit quaedam interna vis, qua vnius plantae, potiusquàm alterius conforma tionem aggrediatur. Permirum cur res adec scitè, exquisitéque elaboretur; cur similis adeè aliis omnibus, quae eiusdem sunt generis; nisi sit causa industria, omninóque consimilis, quae delineationem perficiat. Haec verò quaenam alia esse, quàm seminalis virtus possit? Recurritur vulgò ad Solem, & Author librorum de Plantis aduocat virtutem Stellarum; ex quo fortè desumptum est, quod nonnulli sentiunt singula Metalla à Planetis singulis fieri, & singulas plantas à singulis Fixis (celebre est certi Cabbalistarum Effatum, Nullam esse herbam, aut plantam inferiùs, cuius non sit Stella in Firmamento, quae eam percutiat, & dicat ei, cresce: quod tamen seu intelligant de Firmamento visibili, seu de occulto alio, non est heic disquirendi locus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
