Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 174
Unproofread scanNot analysed yet
Iam quòd humana industria generationi ex semine manifesto se intermisceat, id agendi modum Naturae nor variat: perinde enim Anima aut vis seminalis sese explicat, seu semen sua sponte in Terram deciduum illeic permaneat, ac germinet; seu collectum ab Homine in Terram denuò immittatur. Proptereà enim docet Lucretius recitatis iam versibus fuisse Homines hac in re exemplo Naturae edoctos; quòd obseruantes quemadmodum fructus ex arboribus decidui Tempestiua dabant pullorum examina sub ter; didicere exinde arbusta, seu arboreta condere, collectis, translatis, &quo luberet loeo satis variis arborum fructibus, vt glandibus, nucibus, baccis, pomis, pyris, &c. itémque frugum, &olerum quam lubitum esset copiam apparare, collectis, &quà ex pediret, frumentorum, leguminum, atque olerum satis granis. Heinc verò coepit Agricultura, quae etiam paullatim incrementum cepit. Siquidem vt verbo, &exempli causâ, de Frumentis res attingatur, didicere primùm semina eligere, postquam agnouerunt quod habet Theophrastus anniculum semen esse optimum, bimum deterius, ac rursùs trimum, &quod vlterius sterile esse (nimirùm tenuis illa substantia, quam Animam esse, aut seminalem vim diximus, sensim exhalatur, languescit, &exstinguitur) ac praetereà esse debere generosum, plenum, solidúmque (neque enim in imbecillo, strigosóque vegeta vis) &,si fieri quidem possit, transferendo campestrem in loca montana, montanum in campestria (vt nempe quod in illo redundat humoris possit corrigi, quod in hoc deficit, suppleri) sed modò tamen translatio fiat ex regionibus deterioribus in meliores; ne videlicet pessum eat. Deinde attendere ad Caelum, positumve ad ipsum. Non quod omnes possint deligere agrum Aegyptium, aut Siculum, vbi prouentus centesimus; vel qualis est Bizatius ille Africae, in quo ex vno modio centeni quinquageni redduntur, &ex quo Plinius testatur missa ad Augustum qua dringenta paucis minùs germina, &ad Neronem trecentas quadraginta stipulas ex vnico grano: sed quòd, vt Palladius obseruauit post caeteros, frumenta omnia maximè patente campo, &soluto, aut saltem ad Solem recliui laetentur. Quippe cùm sint grana exi miè compacta, nutritiâque, atque idcircò humore pingui ali debeant, ac perfici; non potest is humor satis excerni, digeri, inque alimentum percoqui absque eximio calore Solis. Postea attendere ad tempus sementis, Id nimirùm iuxta Theophrastum, obseruatum est potissimùm duplex, Autumnale putà, ac Vernum. Illud designatur ab Hesiodo vsque circa Pleiadum Cosmicum occasum Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiáque ardentis decedat stella Coronae, Debita quàm terris committas semina, quàm que Inuitae properes anni spem credere terra Istud incipit ante Aequinoctium, &protra