# Opera omnia. Vol. 2 175.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 175.1 to 175.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/175.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/175.1

hitur ad occasum vsque Heliacum Sirij Candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, & aduerso cedens Canis occidi Astro. Ratio autem petitur ex conditione seminum Quae enim adeò sunt robusta, vt ferre Hiemis rigorem possint, ea sunt maturè ideò serenda, quòd dum frigus per Hiemem obstat ne sursum herbescant, validas interim radi ces deorsùm agant, quibus postmodùm vberiùs emergant; cuiusmodi sunt triticum, & ordeum, quod etiam maturiùs, quàm triticum serendum est. Quae verò sunt imbecil liora, quàm vt Hiemis patientia sint, eáque aliunde, quae faciliùs, breuíque prouenire possint, Terrae serò mandanda sunt, vt sunt species illae tritici, ac ordei, quae, quia tribus mensibus perfici possunt, trimestes proptere à vocantur. Vt praeteream quod Cato ait, vbi de re ruquisque locus frigidissimus, aquosissimúsque cap. 34 erit, ibi primùm serendum esse; in locis calidissimis sementim postremùm fieri oportere. Ad-haec, attendere ad solum, curareque, vt pingue sit, nam quod ait Virgilius, Nigra ferè, & presso pinguis sub vomere 1. Ccob terra Et cui putre solum (namque hoc imitatur arutido Optima frumentis, procliue est admittere; & reddente praeser tim rationem Theophrasto, dum quaerit, cur causstis pingue, altum, laetúmque solum non commodum arboribus, sit commodissimum frumentis. Nempe radices frumentorum graciles breuésque, & superficie tenus sunt; ac ideò, nisi parum id terrae, quod pabulantur, pingue sit, non possunt, sicut arbores, crassis longis que radicibus alimento longè quaesito nutriri. Insuper, nisi solum satis pingue sit, aut emaciatum satu fuerit, pinguefacere illud sib accs. variis modis. Imprimis nempe stercorando; fimus siquidem pinguitudo est, & ex commistione illius cum terra euenit quod Columella ait, vt Terra reuiuiscere, accepubescecere, fierique expers senectutis, atque lassitudinis possit. Non repeto heic pinguedinem fimi agros foecundantis esse ipsum sal, quod in recrementis Animalium, caeterísque rebus putrefactis inest. Adnoto solùm, cùm stipulae, caeteráque omnia putrescunt, eam ob causam reddi stercorando vtilia, quòd aquacuius interuentu putrescunt, eorum sal exsoluat, ac idoneum faciat, quod posteà assu mi, transfundique in Plantas possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
