# Opera omnia. Vol. 2 184

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/184

alimentum eodem tenore pergere, & velut continuari cum eo, qui per surculum priùs incedebat; verùm necessariò est diuaricandum, idque ob texturam surculi mutatam, particu lis transpositis, diuersúmque situm adeptis Quod quidem habet etiam locum, dum va riarum arborum surculi matribus haerente exposito antè modo apponuntur. Necesse est enim duplicem stomachum ita conformari, vt tametsi vicem vnius obtineant, functiones tamen distinctas obeant, alimentumque per ve nulas distinctas transmittant. Quod perinde fieri à Theophrasto dicitur, vt cùm Cephisus & Melas Baeotiae fluuij incommistas aquas intra eundem alueum decurrentes seruant. Sequitur nutritionem germinatio, seu quasi eruptio, & explicatio plantae. Ipsa autem fit, vel cùm seminis inuolucrum in ipsa stami num deformatione aperituri, proditque plan tae quasi primordium; vel cùm plantae iam constitutae cacumen, latúsve turgescit in gem mam, ex qua folium, flos, surculúsve prorum pit. Cùm sit porrò omni plantae insitum, vt in ipso terrae quasi vtero germinare incipiat, ideò insitum quoque est, vt quemadmodum radices deorsùm immittit, ita sursùm germer attollat. Et cùm Empedoclis opinio apuc Aristotelem fuerit, tendere radices deorsùm quòd Terra, & germen sursùm, quòd Ignis eò tendat, non detur quidem esse Terreum pondus, quod radicem deprimat; sed negandum tamen non est, quin euectio germinis sit saltem ex parte effectus caloris. Cùm enim germinatio sit quaedam plantae ex alimento interueniente dilatatio, quae beneficio caloris sit; ideò haec dilatatio fit pro caloris genio, cuius est sursùm compellere, provt ipse aliunde ab aëre frigoréve compellitur, vt est alibi explicatum Vt certè, si ignem accendas in decliui loco flamma ascendit non ad angulos ipsi decliui tati rectos, verùm ad perpendiculum, tanquam aëre ipsum vndique sursùm abigente; sic plan tas nascenteis, adolescenteisque in decliui loco videas omninò sursùm erectas, non ver ita inclinatas, vt ad decliuitatem sint rectae quasi scilicet eadem causa sit, quae flammam surrigat, & plantam. Ac radix quidem ipsa quoque neque dilatatur, neque promouetur deorsùm, nisi quadam caloris vi; sed fieri tamen id videtur ob solum alimenti situm. Si quidem, vt flamma candelae deorsùm sensim promouetur, quia pabulum deorsum est, quod & depascatur, & sursùm transmittat; ita calor stomachi plantae prouehitur sensim deorsùm versus alimentum, quod & exsugat, & sursùm transfundat. Indicióque est, quòd plaeraeque radices non deorsùm agant, sed potius secundum Terrae superficiem, quando exinde alimentum sibi consentaneum faciliùs eliciunt imò & si terra circumaggeratur, depresso manente imo caudice, fiet vt radices sursum quas tendant, alimentúmque ex altiore loco, quàm sit pars ima caudicis petant. Quin-etiam cùm videmus bulbos (& caepe praesertim) per Hiemem extra terram germinanteis, earum stomachus alimentum elicit non sanè infernè per radiculas, sed supernè exsugendo succum, qui in bulbi corpore, tunicisve crassis ambientibus germen.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
