# Opera omnia. Vol. 2 185.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 185.1 to 185.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/185.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/185.1

Nota verò istum succum ex genere esse eius alimenti, quod praediximus semini adnatum; quippe, nisi dum exhauritur bulbus, sit interim terrae defixus, vt radices eo immit. tat, alimentumque ducere incipiat, succo denique absumpto marcescet. Nota rursùs stomachum plaerorumque bulborum non ita esse singularem, quin plures ad eius latera quasi propagentur; inde enim sunt quae adnascuntur spicae, vt in croco, & allio. Quod idem proportione dici potest de aliis herbis, quarum licet caules quotannis moriantur, radices tamen supersunt, quae rursùs fundant germina, non quà superiores caules emerserant, sed ad latera; vt in ferula, ac foeniculo manifestum est. Imò & dici de aliis potest, in quibus vnus praecipuus stomachus ita conformatur, vt penè simu alij circùm conformentur, ex quibus totidem germina erumpant; vt in tritico, aliisque id genus. Quin-idem quoque dici proportione potest de fruticibus, arboribúsque tempore longo post sui constitutionem fruticantibus, vti de olea trunco, vel stolone sata, atque etiam de iis, quarum exciso trunco pullulare statim siue circumquaque emergere germina videmus, vt in quercu; nam & quòd alioquin plantae quaedam sint, quae resecto quoque stomacho germina è radice fundant, ideò est, quòc ex speciali constitutione nodi in ipsa radice fiant, qui totidem quasi stomachuli sint, vti adnotatum iam est circa germen Quod attinet verò ad germinationem quae in trunco, ramisve fit, idem proportione dicendum. Nempe, vt si copiosa flamma per tubum instar fistulae perforatum ascendat, partes eius variae per foramina se quasi subducent, ac prosilient; ita dum plantae alimentum vi caloris agitur sursùm, variae eius partes heic illeic per poros erumpunt, maximéque ex surculis, quo rum teneritudo, facilitásque perrumpendi est maior. Argumento autem est, quòd refecti surculis alimentum affluens prosiliat ex ramis crassioribus, & resectis ramis ex trunco: vtique ob affluxum, qui pergere sursum, aut exsiccato resegmento effundi cùm non valeat, sibi viam per corticem induratiorem aperiat, inde erumpat, & sobolem non vnam, sed multiplicem pariat. Id intellige tamen in iis plan tis, quarum neque textura est adeò directa, neque alimentum adeò pingue, & viscidum, cuiusmodi sunt in genere herbarum tithymali, & in genere arborum, quas resiniferas diximus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
