Latin
191.1 to 191.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 191.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad tertium, necesse quoque est Plan tam mori, si ea inducatur per morbum, eiusve causam intemperies, vt qui humor in multum tempus sufficeret, breui tempore absumatur, vel qui calor vigere diu posset, suum ante tempus exstinguatur. Pertinere autem ad hoc genus potest quae mors quibusdam accidit ex quadam velut obesitate, seu pinguedine nimia, veluti Pino ex nimia taeda, cui vulnus proinde esse non insalubre possit. Potest etiam mors, quae ex foecundi tate, seu prolificatione nimia, qua radicalis humor exhauritur, &propter quam putat Aristoteles Plantas animas statim à fructibus exarescere, quasi nihil sit genitalis humoris relictum. Tametsi certè haec videatur ad naturalem potiùs spectare; nihilominùs, quia conditione steriliorum spectata praematura est; saltem potest media cum Theo phrasto inter naturalem, &violentam haberi. Ex his verò patet, cùm inquiritur, quae Plantae sint breuis, aut diuturnae vitae; rem debere sic accipi, vt intelligantur plantae non deficere, nisi morte aut naturali, aut quae sit conditionis mediae inter violentam, &naturalem; quippe vbi violentia est, dura tio interciditur, longiùs alioquin producenda. Conditionis autem mediae haberi potest ea mors, quae praematurè accidit, non ob foecunditatem modò, sed vniuersè etiam ob culturam; siquidem constat Plantas siluestreis esse in eodem genere longè vrbanis diuturniores; adeò proinde vt cultura mortem vrbanis acceleret, nec malè putent rustici, dum apud Theophrastum existiman nullius siluestris esse breuem vitam. Et certè cùm finis culturae sit vt plantae ferant fru ctus aut plureis, aut maiores, aut dulciores, aut praecociores; &nisi fructus attendantur saltem vt proueniant laetiores, comptiores ampliores, pullulantiores; ea de causa in id incumbit, vt vberiùs nutriantur, hoc est, veluti saginentur; ex quo luxuriant quidem magis, sed minùs tamen robustae sunt; quoniam interea substantia laxior sine minùs solida fit, &vitalis humor exsolubilior, calórque etiam incohaerentior.