# Opera omnia. Vol. 2 191.11-13

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 191.11 to 191.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/191.11

Ac simul addit Loton in Lucinae ara, quae durasset iam annos saltem quadringentos quinquaginta; nempe ab eo anno, qui sine Magistratibus fuerat; cùm incertum foret, quantum esset vetustior. Meminit quoque duarum ve custiorum; alterius dictae Capillatae, quòc Capillus Vestalium ad eam deferretur; alterius satae in Vulcanali constituto à Romulo, ita vt Vrbi coaeua foret. Meminit rursùs Ilicis Vrbe vetustioris in Vaticano, & trium aliarum similiter apud Tiburtes vetustiorum. Quamobrem cum satis sit mirum esse arbores, quae durare possint octingentos, & plureis annos; nihil attinet addere duratiobem fabulosiorem, vt quam ille post Theophrastum refert satarum duarum ab Agamemnone Platanorum, vnius in Delphis, alterius in Caphyis Arcadiae luco; Fagorum, aut Quercuum supra tumulum Ili; Palmae in Delo satae ab vsque nato Apolline; Pla tani, ex qua Marsias ab Apolline victus pependit; Oleae, quam Minerua in certamine edidit; Oleastri, ex quo coronatus Hercules, & aliarum, quas ipse addit. Posset autem summa quarumdam arborum duratio praeclariùs innotescere, si ea Hominum foret prouidentia, vt dum seruntur, aut nascuntur, perennaturas suspicarentur, & scripto, aliave ratione tempus adnotarent, transmitteréntque in posteros; at nemo aduertit, casúusque est merus, quòd traditione quid innotescat; vt quod mihi innotuit de luglande quadam, quam ante annos centum satam, hoc est coniugij sui anno Auus Parenti retulit, Parens mecum communicauit; cùm profectò tantumdem adhuc esse duratura videatur, comparato trunco (cuius iam ambitus Pedum Regiorum decem, & digitorum septem) ad longè crassiorem alterius prope ipsam satae: est autem & macrum, & lapi dosum solum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
