Latin
195.16 to 195.18
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 195.16-18
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam certè orbis Terrarum detegere Regiones licuit nuperis lustrationibus, in quibus tales Homines forent, qualeis Megasthenes, Daimachus, Onesicritus, Nearchus, Aristeas, Cresias, &caeteri, quos Herodotus, Diodorus, Strabo, Plinius, Gellius, aliíque cirant. Astomos nempe, seu sine ore, odoribúsque solùm viuenteis, in Oriente, ad fonteis Gangis: &Arinas, seu sine naso, apud Nomadas Indiae: Acephalos, seu sine capite, &ceruice, habenteisque in humeris oculos, ad Occidentem Troglodytarum: Cynocephalos, capite canino, latratumque edenteis, in multis Indiae mon tibus; Arimaspos, Monophthalmosve, seu Vnoculos, qualeis Cyclopas referunt fuisse vltra Issedonas Scythis Europaeis Borealiores: Diglossos, seu Bilingueis, temporéque eodem interroganteis, respondenteisque, Homines alioquin altitudinis cubitorum quindenûm, ossiúmque flexilium, neruorum instar, ad Taprobanem: Enotocoetas, siue auribus ad talos vsque dependentibus incubanteis, in India: Monomeros, seu Monoscelos, hoc est singulis cruribus saltuatim, pernicissiméque currenteis, eosdémque Sciopodas, hoc est dum in maiore aestu resupini iacent vmbrê pedum se protegenteis non longè à Troglodytis; Opistodactylos, seu vestigia habenteis Gassendus de Animalibus. retroporrecta, digitósque in iis octonos, De Bipedimonte, cui nomen est Milo, ad Orientem, seu bus sanguine vt quidam volunt, ad Boream, atque id gepraeditis. nus caetera, quorum partem attingens Strabo ψαδολόγους falsiloquos authores vocat; &ipse quoque Herodotus de Arimaspis loquens, Quod ne ipsum crediderim, inquit, vt viri nascantur vnoculi, caeteram naturam habentes hominibus parem. Idem dicendum de Pygmaeis, homuncionibus illis scilicet semicubitalibus, ex Ctesia, non vno altioribus pede ex Iuuenale, aut altis ad summum duos cum quadrante, Spithamisve tribus, ex Strabone, &aliis. Quantumvis certè Aristoteles non esse fabulam contendat quod de illis percrebuit, neque illi tamen detecti sunt in regione Troglodytarum, in qua nomen iis factum vult, quod cauernas subeant; neque proinde ad fonteis Nili, vbi ex Homero vsque gerere bellum cum 3. Iliad. gruibus ex Scythia aduentantibus, fuerat plerisque creditum; neque rursùs in India, vbi eos Ctesias collocârat; neque seu in Thracia, seu in altiore Septentrione, vti apud Plinium, &alios refertur; nisi quòd Lapponum lib. 4. cap. 2.