# Opera omnia. Vol. 2 195.19-22

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 195.19 to 195.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/195.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/195.19

gens est solito minor, sed fere tamen ad quatuor pedum assurgens altitudinem; qua paruitatis occasione confictos Pygmaeos suspicatur Strabo, memorabile id adiiciens, neminem esse fide dignum, qui illos vt testis oculatus describat. Idem de Centauris, quos merito dici à Virgilio stabulare in foribus Seruius 6. Aeneid. adnotat, quòd Centaurorum natio sit nulla & nasci duntaxat vt monstra siue Hypocenlib. 5. tauri, siue Onocentauri valeant, neque esse viuacia possint; vnde & bene, inquit, in foribus, quia ea, quae contra naturam possunt creari, sta tim perennt. Idem de Satyris, qui nusquam etiam reperiuntur, neque in Subsolanis Indorum Catadulorum montibus, vbi eos Plinius collocauit, Animal describens pernicissimum lib. 7. cap. 2. tum quadrupes, tum rectè currens, humanaque effigie; cùm & proditum Strabo memolib. 2. ret fuisse in Oriente Panas Sphenocephalos, cuneive formâ caput habenteis; neque etiam in Africa vltra Atlantem, seu ad Hesperios Aethiopas, vbi recitat idem Plinius consti- lib. 2. c. 29. & tui ab aliquibus Satyros, Aegipanas semife- lib. 5. cap. 5. ros, Blemmyas, Gamphasantas, Homanto- & 9. podas: neque rursùs in vllis Oceani vltra Gadeis Insulis; quantumvis id sibi ab Euphemo Care fuisse narratum Pausanias scribat: nelib. 1. que in Oriente, vbi Panas fuisse Strabo pro- lib. 2. ditum meminit, difficultatem faceret Satyrus ille, quem D. Antonio in Thebaide apparuisse, & legatione fungentem Satyrici gregis collocutum fuisse D. scripsit Hieronymus; si aut ipse S. Doctor interfuisset; aut ex ipso sancti Eremitae, testisve omni exceptione maioris ore excepisset; at cùm ea Satyrorum gens, seu natio nusquam compareat; & neque Satyri loquutio, aut saltem idioma, neque orationis argumentum satis simile vero sit (qui enim sic ille erudiri potuit, vt nihil conuersatus cum caeteris hominibus, hunc in modum eloqueretur, Mortalis ego sum & vnus ex accolis Eremi, quos vario delusa errore Gentilitas Faunos, Satyrósque, & Incubos vocans colit. Legatione fungor gregis mei: Precamur PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber I.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
