Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 197
Unproofread scanNot analysed yet
4l lib. s. 6 lib. 5. ipidef Hist. *cap. 1 ib A lib. 4 sib. 0. u1ts lib. 3. Apoll lib. I etiam equum; cùm &constet siue Equum siue Asinum Indicum celebrari vnicornem; &praeter vtrumque celebrari dictum specia liter Monocerotem, à Plinio speciatim descriptum feram reliquo corpore equo similem, capite ceruo, pedibus Elephanto, cauda apro, mugitu graui, vno cornu nigro media fronte cubitorum duûm eminente. Verùm graues authores sunt, qui haud iniuriâ vocent in dubium quicquid de hoc genere Animalium percrebuit; cùm neque nuperae Orbis lustrationes quidquam tale detexerint; neque Romani olim suis in spectaculis Monocerota vllum solidipedem exhibuerint, qui Rhinocerotem tamen (sed bisulcum nempe animal exhibuerunt) neque iactata vulgè Monocerotis cornua aut cum cornibus antiquitùs descriptis congruant, aut similia inter se sint, aut alexipharmaca vi polleant (quae saltem sit maior, quàm ceruinorum cornuum aut possint non aliorum esse Animalium, non item factitia, non elaborata ex ossibus, dentibúsve aliquorum piscium, qualis est praesertim, qui Rohardus vulgò appellatur. Addere itaque Elephantem praestat, Animal omnium Terrenorum vt maximum, sic docillimum, &,vt habet Aristoteles, πθασότατον, καὶ ἡμερῶτατον, mitissimum, mansuetissimumque: Quippe tametsi prima fronte videri possit digitatus, vt Aristoteles proptereà πυλυχιδῆ multifidum statuerit; vngulâ tamen est indiuisâ, ac leuibus solùm curuaturis circùm prominente. Singulare porrò erurum eius est, vt tam anteriora, quàm posteriora prorsùm inflectantur, more nempe nostrorum genuum; quemadmodum ille nuper ostentabat, qui caetera inter salutanteis resalutabat tum deducto è capite galero, tum abductis retrorsum pedibus antico dextro, postico sinistro. Quod sanè longè abest à credita olim, proditáque apud Strabonem, Diodorum, caeterósque fabula de crurum inflexilitate, déque ratione venandi Elephantes ex semi-caeso auersa parte trunco eius arboris, cui incogitato adnixus Elephas vnà cum ipsa sterneretur, nec sese posset surrigere. Elephantem certè memoratum paullò quidem segnius in Terram demitti, sed nihilo segniùs, quàm equum assurgere, quoties iuberetur, obseruauimus. Elephas autem foemina erat, mammásque binas mulierum more habebat in pectore. Proceritatem praetereo, quae perhibetur in Indicis attingere sexdetim pedes cùm in Africanis sit non nihil minor; itémque cutem depilem quidem, sed cancellatam tamen; adeò vt cùm recepere muscarum infestantium examen, arctatis in rugas repente cancellis comprehensas enecent, quae verba sunt Plinij. Denteis insuper tum interiores ad mandendum in vtraque maxilla, &vtrimque duos, vniuersè octo, non autem iux ta Plinium quatuor; tum exteriores, exsertósve, qui ipsissimum ebur sunt, &ex superiore quidem maxilla procedenteis, deorsumque vergenteis, secus ac in apro, &cornua plaerisque vocatos. Adnoto solùm Elephantas anguimanos Lucretio dici citatis alias versibus, Gassendus de Animalibus. esse viSicuti Quadrupedum cùm primis De Solidipedemus dis &Eisulgenere Anguimanos Elephantas, India cis. quorum Millibus è multis vallo munitur eburno. quòd vti nos manu, sic ille ad quidvis agendum, arripiendum, in os intrudendum vtatur proboscide perinde oblonga flexilique, ac sunt ipsi angues. Itémque dici boues Lucas illis lib. 5. versibus,