# Opera omnia. Vol. 2 201.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 201.1 to 201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/201.1

Ipsi sunt aliud à testibus interiùs conclusis, fabuláque est, quòd vtrosvis sibi Castor adimat, vt venatoribus, quasi aliuc nihil expetant, obiiciat, liberque euadat, orta fortè ex eo, quod nonnulli dictum Castora à castrando existimârunt. Consimileis folliculos habent lepores, etiam foeminae; indéque est cur aliqui putârint omneis lepores foeminas simul marésque esse. Ferunt autem Castorem eos folliculos crebrò lingere, sugeréque, exsuctóque pingui humore pilos oblinere, ne in aqua madescant; quo mode Aues quoque plumas oblinunt humore exsucto ex vesicula ad podicem sita. Vt deinde Lutra Castori non absimilis admodum; sec accedente magis ad castaneum colore. Pil quoque ipsi frequentes, ac breues; verium cauda teres, oblonga, villosa. Rostrum quoque acutius est. Quanta piscinarum sit pestis nemini non notum: accepimus autem à Vido Brossaeo Parisiensi Medico Lutrae pellem applicitam tumori subnato ad regionem ventriculi in adolescente quodam alterum annum iam laboranti ob voratum ex pisce fartum, quod esse carneum arbitrabatur; fraude scilicet apparatum, ipsique obiectum, cùm pisceis mirè auersaretur, discussisse prorsùs tumorem aduersus alia omnia medicamenta pertinacem. Vt Ichneumon demùm seu Lutra Aegypti, qui fele non maior, non mureis modò, serpentésque populatur, sed eâ quoque audaciâ est, vt Equos, Camelos, Crocodilósque adoriatur. Vulgare est ipsum praeliaturum cum Aspide induere ex luri volutabro crustam, quae à Sole indurata sit Loricae loco: addit tamen Aristoteles non priùs cum ipso praelium aggredi, quàm socios quosdam aduocarit. Vt attingamus verò etiam Quipara, quorum sunt crura vt breuia, ita obliquè, & ad latus inflexa, occurrit primùm Crocodilus, celebre Nili animal, tametsi est accola quoque Nigri, aliorúmque fluuiorum. Eius exuuiae, seu potiùs resiccata corpora passim asseruantur; cúmque ea flaui coloris sint; quem tamen Crocodilum recens interfectum ipsi vidimus colore erat fusco, & cuiusmodi piscium est. Longitudo illi fuit pedum Parisinorum duodecim; cùm Aristoteles testetur crescere hoc animal ad quindecim cubitos vsque, & alij etiam longè ampliùs.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
