Latin
201.5 to 201.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 201.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mo tus superioris maxillae conspicuus, inque ea dentes obseruati triginta septem magnitudine inaequales, transparentes, dissiti, leuiter exserti, neque occurrentes inferioribus, qui fuere numero triginta quatuor; cùm ali pauciores esse asserant, alij esse dicant &ordinum plurium, &non pauciores quàm trecentos. Ad Crocodili formam, sed non ad magnitudinem accedunt multa alia Animalia Quipara; sed potissimùm Scincus, qui etiam Crocodilus minor, ac terrestris dicitur: cum par autem Lacertis sit, ab ipsis tabmum men squammato dorso, caudaeque breuitat. ac Reptili differt. Nominant verò etiam Crocodilum bus. terrestrem quandam lacertae speciem, quam Aristoteles dicit Cordylum, cuique proprium lib. de resp tribuit, vt branchias more piscium habeat caudiverberam etiam vocant. Ad Lacertam quod attinet, alia est maior, viridisque, quae inter saepeis, &dumeta frequens occurrit, alia minor, &fusca, quae in parietinis frequentiùs. Est &alia species, quae Chalcidica non tam à regione, quàm ab aerugineo colore vocatur, ac propter pedum exilitatem non tam graditur, quàm proserpit. Itémque alia, quae Stellio, non tam à Stellis, quibus refulgeat, quàm ab humore noxio, quem stillet. Hanc Tarantulam etiam vocant. Latere Lacertam, nihilque comedere per Hiemem, ac initio Veris exuuias deponere vulgare est; at oua ore parere, exclusósque foetus praeter vnum omneis vorare, à quo parentes postea interficiantur, fabulosum. Posset Lacertae species credi Salamandra, nisi praeter colorem nigrum maculis luteis interstinctum, foret corporis proportione capite crassior, ventre obesior, cauda breuior, incessu tardior, temperie frigidior. Corporis inquam, proportione; quippe nullam conspeximus lacerta viridi non minorem, vtcumque aliqui aequalem, aliqui maiorem constituant. Ad frigiditatem quod spectat, tametsi in igne diutiùs perduret, quàm Animalia caetera; breui tamen &ipsa quoque suffocatur, comburiturque, ac potissimùm vbi ignis paullò valentior exstiterit, nugaeque merae proinde sunt, quae hac occasione vulgò fabulantur. Idem dicendum de Chamaeleonte, quod ad mutationem colorum, &ex aëre victum attinet.