Latin
205.1 to 205.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 205.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Accipitrum genus latissimè patet; quip pe licet vulgò id nomen tribuatur soli dicto nobis Sparuerio, qui Nisus quoque vocari solet; neque alius ab eo videtur, quem Palumbarium, &Fringillarium, ab insectan dis praecipuè columbis, minoribúsque aui bus, quales Fringillae sunt, appellant; antiquis tamen Scriptoribus tributum est non modò Miluo notissimae aui, cuius species Harpa, seu Miluus palustris cuiusque volatum Circus paullo minor circumeundo imitatur; itémque dictae Graecis Asteriae, vnde videtur facta vox Astur, &vulgaris nobis Autour; e rursus Aesaloni, qui vulgò Smerillus &Tinnunculo, qui Cresserella; &Buteoni, qui Busa; &Sub-buteoni, qui Hobereus; &Collurioni, qui Pigriescha, quasi dicas picam non graecam, sed griscam, &aliis, sed maximè etiam generi Falconum; sic enim vocare mos est ab aliquot iam saeculis nobilissimam accipitrum partem. Sunt verò in ipsis tum Peregrinus, seu Migratorius, qui &Altinus dicitur, &Ardeas, Grues, aliasque aueis maiores captat; ac simul, qui referens illum ex nostratibus vocatur Gentilis: tum qui magnitudine praecellit Gyrifalco, visus à nonnullis cum Sacre confundi, quasi is Hierofalco sit. Tum qui dictus Lanarius à laniandis auibus est, Galliae nostrae proprius habetur, &qui Montanus similiter nostris montibus rupibúsque praeruptis originem debet. Tum Gibbosus, vulgò Hagar, tum albus, tum rubeus, tum alij. Notandum verò Tertioli nomen non tantum Falconi, sed cuilibet etiam masculo accipitri dari, dum ex tribus ouis singularis cum foeminis duabus nascitur. Ad Aueis nocturnas quod spectat, quaedam plumas habent in regione aurium surrectas; vnde &quae inter ipsas est mediocris appellatur Otus, quasi Aurita; itemque Asio, &Nicticorax, quasi nocturnus coruus: nostri &ducem mediocrem, &Chahuanum cornutum vocant. Qui autem maximus, &Aquilae penè magnitudine est, Bubo proprie est, &nostris Dux magnus: qui mini mus, est propriè Scops, nostris Huëta, seu dux paruus. Quaedam iis quasi auribus; siue pinnulis destituuntur, veluti Aluco, quae est Oto aequalis, cuiusque est vsus ad aucupia frequentissimus, Hibóque speciatim vocatur; itémque Aegolias, seu Vlula, vulgò Hulotta, &nostris etiam Beuolia, quòd noctu oleum bibera in Templorum lucernis credatur; ac rursùs dicta propriè Glaux, seu Noctua, quam vulgò Chuëtam, &nostrates etiam Machuetam appellant. Spectare hûc dicitur Strix auis apud Poëtas potissimùm celebris, vt Nocte volans, puerósque petens nutricis genteis, sed quaenam ea sit ex vulgò perspectis difGassendus de Animalibus.