# Opera omnia. Vol. 2 209.8-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 209.8 to 209.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/209.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/209.8

Et cùm aliunde pars maxima piscium cutem squammis armatam habeat, distingui rursùs alios cute laeni, aut non squammosa. Quare vt dicamus primùm de Spinaceis, numerantur inter Pelagios, & cutis quidem non squammosae imprimis Thynnus marium nostrorum piscis, ac per Aestatem potissimùm, cùm aduentare dicatur ex Ponto. Is recens natus, & pusillus adhuc dicebatur Antiquis Cordylas; anniculus, ac paullò maior, Pelamys; bimus denique, & iam maximus, senéxque Thynnus; nunc autem aliqui confundunt Pelamydem cum dicta Amia, quam etiam impropriè Lamiam vocant; est enim potiùs Lamia piscis cartilagineus; Amia verò piscis simillimus Thynno, & plaerumque maior; vti & similior piscis Pompelus, qui saepe à nauium gubernaculis per milliaria multa non separatur, & ne tridente quidem iniecto terretur. Hoc admoneret nos vt quidpiam de Echeneide, siue Remora diceremus; cùm ij praesertim, qui eam nolunt è Concharum genere esse non quammosam faciant, & propè quidem anguillae, aut lampetrae forma, sed minorem, vtcumque Aristoteles pisciculum Saxatilem fa- 1. hist. 14. ciat. Verumtamen fabulam esse, quae de eius vi perhibentur insinuatum superiùs est, cùm & vanum sit, quod ille ait, vti ipsa aliquos in causis iudicialibus, & amatoriis veneficiis. Itaque ex hoc genere addendus potiùs est Xiphias, qui reliquo nempe corpore 210 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber I.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
