# Opera omnia. Vol. 2 213.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 213.5 to 213.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/213.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/213.5

Deinde Limax, scilicet nuda, & quae cochleâ cùm destituatur, Domi-porta dici non potest. Inter verò Aquatica reperitur etiam Limax siue Cochlea, qualem aliquando ex mari cum aliarum rerum congerie eductam, & in furnum calefactum coniectam contigua omnia eximio purpurae colore tinxisse Peireskius noster obseruauit. Reperiuntur & vermes varij, & Hirudines, siue Sanguisugae tum marinae maiores, tum palustres minores; & qui Hippocampus habetur pisciculus, capire & collo equum vtcumque referens, corpore reliquo deflexo, & incisuris cartilagineis sturionis propè instar distincto, & in caudam longiusculam, praetenuémque abeunte, dicitur etiam Dracuncuius, & nonnullis etiam (vt nostro Borrillio vnum asseruanti) Remora putatur At ex iis, quae inter Terrestria praedita sunt pedibus, cùm quaedam alis destituantur, quaedam alas insuper, non pennatas, & discissas illas quidem, sed membrana ceas tamen, indiuisasque habeant; notum est ex prioribus aliqua esse pedum sex, vt Formicam (magnum prouidentiae, laboris que exemplum) Cimicem, foetidum, infestúmque lectis animal; Pulicem desuctorium, & Pediculum, cuius species importunissima, subque pilis haerens appellatur Ricinus (nisi quod nonnulli Ricinum cum cynoraiste, pediculove Canum confundunt, cuiusque esse proles putantur quae capillis haerent, & albicant lendes. Ne heic memorem animalculum omnium minimum Acari, & Cironem dictum, de cuius textura aliquoties iam diximus; neque ipsi haud absimilia quae in mactris, & caseis vetustate puluerascentibus, aliisque rebus gignuntur, & Mitta vulgò appellantur. Aliqua octo, vt Scorpionem, cui praetereà duae chelae insunt, cammarorum instar, & cauda Spondylis distincta, cuius ictu venenum infundi tritissimum est; itemque Araneum, seu Araneam nendo, & simul texendo natam, cuiusque cùm variae sint species, ea quae venenata est, dicitur speciatim Phalangium, & quae in Apulia praesertim, Tarantula, inter referendum occultas qualitates commemorata; & quae sine tela insidiatur, captátque muscas, apésque, Agrostes Aliqua duodecim, vt quae Erucae species ideò dicitur Geometra, quòd senis parte anteriore, senis posteriore praedita pedibus, ventrem in arcus formam attollat, & Geodaetarum instar proinde incedat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
