# Opera omnia. Vol. 2 214

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/214

Notum ex Posterioribus quaedam alas recondere duriuscula quadam veluti vagina, vnde & docet Aristoteles dici posse κολεόπερα Vagi nipennia, cuiusmodi sunt, tum Locusta, Bruchum complectens, Attelabúmque (nisi quod volunt aliqui esse attelabum locustae speciem alis carentem) & qui ipsi est simillimus, Gryl lum; tum Cantharus, seu Scarabeus, cuius quam nos speciem Pillulariam dicimus dis cernere Aristoteles à Melolontha videtur; cùm non desint, qui hoc nomine intellig posse Hannetonem putent; & quae est nomine Cantharo affinis, sed veneni tamen qualitate diuersa Cantharis; & quae à boum inflamma tione, quàm creat, dicitur Buprestis: ea fortè quae nostris dicitur Langasta. Tum Lampyris, seu Cicindela, Nitedula, & Noctiluca appellata (quanquam non omnis Lampy ris, noctu-ve lucens alata est, sed aliqua etiam vermiculi est formâ) & quae praecipua Noctilucae species habenda est vocata in noua Hispania Cuccuia, cuius aliàs meminimus Quaedam non recondunt, dicta proinde Ari stoteli ἀνέλυτρα, quasi τῦ ἐλύτρυ inuolucro caren tia; eáque vel binas tantum alas habent velut tum Musca, qua nihil per Aestatem vt familia rius, sic importunius; tum Culex, qui licet minor corpore, aculeo tamenpotentior est, sal tem secundum aliquas species, qualeis Cusinos nostri appellant (non memoro videlicet alios dici vinarios, alios ficarios, Graecis ψήνας alios muliones, &c. ) Tum Asilus, seu Taba nus, quem boues, equos, caeteráque iumenta infestantem nonnulli ab OEstro distinguunt, alij non differre contendunt. Tum quae Alu dae, quasi alatae nostris dicuntur, formicae nempe alis indutae, quod illis prae senio con tingere volunt, cùm tamen Aristoteles ipsas ad propriam referat speciem. Vel habent quaternas; vt tum papilio, qui molleis habet, & ex eruca genitus, (licet non ex omni) prout illa magna, aut parua, & vnicolor, aut versicolor fuerit, sic euadere ipse solet. Praetereo auten Lucernarium dici, qui ad lucernas aduolat, & quòd igne pereat, dicitur nonnullis Pyrau stes; tametsi Pyraustes, siue Pyralis id vulgè habetur alatum animalculum, quod musca Membrum Posterius. Liber I. paullò grandius in aerariis Cypri fornacibus nasci, pérque ignem incedere, ac salire, extra autem mori Aristoteles, aliique testantur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
