# Opera omnia. Vol. 2 217.13-16

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 217.13 to 217.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/217.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/217.13

Seu humores, qui continentur, Crystallinus firmior, ac citra medium processu vocato ciliari fuspensus, Aqueus antrorsum parcior, intra quem Vuea quasi fluctuet; Vitreus retrorsum vbetior, oui albumen referens, Retinamque im mediatè contingens. Seu musculos, quibus mouentur, vno attollente, alio deprimente, tertio in nasum adducente, quarto ad latus abducente, quinto leuiter obliquante, sexto vt trochlea circumuoluente; seu glandulas treis quibus humectantur, ac illam praesertim, quae ad maiorem canthum, angulumve proximè nasum Lacrymalis appellitata. Seu demùm neruos opticos, qui ex cerebro vsque intimo prodeuntes tum in medio decussatim cohaerent, tum diducti implantantur hic ir dextrum, ille in laeuum oculum, traiectisque Scleroide, & Choroide membranis inlinuato iam modo dilatantur. Eminent heinc inde ad faciei, genarúmque latera Aures, cum flexuoso introrsùm itinere quod ad membrariam Tympanum dictam, foraménque caecum, & conclusum aërem innatum, simulque ossicula tria Veteribus incognita, & Re centioribus à forma Incudem, Malleolum Stapidem dicta definit, vbi & Auditio peragi putatur. In medio autem nasus cum duplici nare, & intersepto, ad cuius extremum ac spongiosum, cribrosumve os Ethmoides dictum producuntur ex cerebro, quos dica tos Olfactui processus mammillareis vocant, Denique nasum inter, ac mentum est os quo ex vtriusque labij, maxillaeque diductio ne aperto apparent tum duo dentium ordines, quo gingiuis, alueolisque ossium maxillarium infixi, numeróque triginta duo, aut acuti, incisoriique sunt, putà anteriores, aut plani, & molares, putà laterales, siue intimi, aut inter hos medij, putà canini, à forma, & oculares à situ sub oculis dicti. Tum Palatum, cuius os est velut basis cerebri, & Pphenoides appellatur: tum Lingua, orga Gassenaus de Animalibus. num gustatus praecipuum: tum quae ad vtrius que extremum, hoc est ad fauces sunt Ton sillae, & quae intimè veluti propendens dici tur Graecis σταφυλὴ Vua, vulgò Columella tum Epiglottis, siue Lingula, quam Aristoteles aliquam linguae partem facit; praeter os dictum Hyoides, Vpsiloidesve à forma, quo, ceu firmamento lingua sustentatur. Atque eae ferè exteriorum capitis partium sunt praecipuae.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
