# Opera omnia. Vol. 2 217.17-20

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 217.17 to 217.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/217.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/217.17

Quae praecipuae interiùs, ac supra Palatum continetur, est Cerebrum; copiosa nempe illa, insignisque medulla, quam duae membranae Menynges appellatae ambiunt; crassior nempe quae etiam vulgò dura mater appellitatur, cranio haerescit, ac secundum suturam Lambdoidem, sagittalémque plicata, & ad concursum quoque sinuata, (Torcular ibi dicitur) vicéque venae fungens, tum cerebrum quasi irrorat, tum ipsum quoque in partem dextram, sinistrámque dirimit, ac tenuior, quae pia mater consimiliter vocitata immediatè ambit cerebri substantiam externè amfractuosam, magisque cineream; internè callosam, & candidam magis. Fit verò etiam aliqua secretic in partem anteriorem, & posteriorem; ipsaque posterior vix decima pars totius cerebri cùm sit, & nigricantior quidem solidiorque, ac solidiore osse contecta, Cerebellum vulgò vocatur, abitque deorsum continuaturve in spinalem medullam, sua quoque portione vtriusque Menyngis continuatae obductam. Celebre est autem dari in cerebro sinus, seu ventriculos quatuor, duósque in primis anteriore, seu potius superiore situ, sed in callosa tamen parte, quasi duas lunulas partibus gibbis sibi obuersas & septo vocato lucido discretas, continenteisque plexum Choroidem dictum, seu ex piâ matre membranulam variis venulis, arteriolisque intertextam, in qua contendunt spiritus animaleis elaborare; idque cum duobus meatulis, altero in processus mammillareis, nasumque tendente, expurgandóque muco deseruiente; altero communi tendente in sinum tertium; inseruientéque spiritibus in eum, vt volunt refundendis. Tum ipsum sinum tertium, inferiorem, ac medium (supertento quodam velut fornice) & exceptos spiritus transmittentem, vt aiunt, in quartum, per meatulum Anum vocatum (cum & nates appareant, & glandula dicta Pinealis, & Conaria à pineae nucis, siue coni forma) pérque alium meatulum Vuluam appellatum, expurgantem saliuam in suppositum infundibulum, quod aliunde definit ad glandem vocatam Pituitariam supra os Sphenoides, ipsumve palatum. Tum demùm sinum ipsum quartum, qui posticus est, ac intra ipsum cerebellum, continens aliquam ipsius quasi productionem Vermiformem appellatam, & meatulo vno sese expurgans in idem memoratum infundibulum, alióque spiritus, vt putant, transmittens in suppositam spinalem medullam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
