Latin
219.1 to 219.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 219.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alter interior, seu sub arteria (quae qua ipsum contingit, complanatos, seu potiùs quasi nullos annellos habet) est Oesophagus, seu Gula, Aristoteli crebrò Stomachus, quo ex ore in ventriculum (quem &Stomachum dicere solemus) cibus, potúsque ingeritur; quantum cumque Plato opinatus sit cibum quidem Oesophago, at potum arteriâ asperâ transmitti. Ad ipsum Pectus, Thoracemve quod spectat, cùm superiùs terminetur infimo collo, &clauiculis, pars ipsius posterior praeter Omoplatas pone Scapulas, Metaphrenúmque adiacens continet dorsum, partemve spinae, hoc est Vertebras duodecim, ex quibus quae heinc inde cartilaginibus reuinctae prodeunt costae septem idcircò perfectae, &verae dicuntur quod deflexae per latera (ad axillas nempe &sub ipsis) circuitum veluti absoluant, pertingentes nempe ad partem anteriorem pectoris, spongiosumve illius os, quod Sternum appellant, terminataeque inferiùs, quà cauitas est ad Cartilaginem Xiphoidem dictum: idque vt distinguantur à quinque costis residuis imperfectis, &falsis vocatis, quòd sensim deficiant à perfecto circuitu, &quasi appositae aliae aliis cartilagine terminentur Praetereo autem musculos dorsaleis, intercostaleisque; itémque illos, qui ad partem anteriorem mouendis praesertim antrorsum lacertis inseruiunt; ac rusus mammas quae glandulosae, adiposaeque ad latera ster ni eminentes elaborando lacti (sed in foe minis nimirùm) dicantur. Praetereo internè Diaphragma, seu vocatum Septum trans uersum, quo pectus à ventre inferiore discernitur; quod foramine duplici transitum praebet tum venae cauae ascendenti, tum Oesophago tendenti in ventriculum; quodque est quasi musculus latus respirationi maximè inseruiens, seu musculosa mavis mem brana (&sub medium potissimùm) quam Platone antiquiores appellarunt φρένας, Aristoteles ὑπόζωκα (interdum quoque διάζωμα dixit, vti à Galeno adnotatum est. Praetereo haerentem sub costis membranam, quae dicitur πλερὰ, quaeque ad sternum reduplicata, &ad vertebras vsque producta, capa citatem thoracis in dextram, sinistrámque partem discernit, efficiturque proinde Sep tum, quod Mediastinum dicitur, &in quod ita penetrari in milite quodam (mucrone sternum aperiente) ita contigit, vt accepe rim à Bontano celebri quondam Academiae Aquensis Anatomico, membranan heinc inde dilatatam in eam capacitatem fuisse, ex qua duo aquae Prouinciales potus, seu Parisienses pintae duae cum semisse effluxerint.