# Opera omnia. Vol. 2 219.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 219.1 to 219.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/219.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/219.1

Alter interior, seu sub arteria (quae qua ipsum contingit, complanatos, seu potiùs quasi nullos annellos habet) est Oesophagus, seu Gula, Aristoteli crebrò Stomachus, quo ex ore in ventriculum (quem & Stomachum dicere solemus) cibus, potúsque ingeritur; quantum cumque Plato opinatus sit cibum quidem Oesophago, at potum arteriâ asperâ transmitti. Ad ipsum Pectus, Thoracemve quod spectat, cùm superiùs terminetur infimo collo, & clauiculis, pars ipsius posterior praeter Omoplatas pone Scapulas, Metaphrenúmque adiacens continet dorsum, partemve spinae, hoc est Vertebras duodecim, ex quibus quae heinc inde cartilaginibus reuinctae prodeunt costae septem idcircò perfectae, & verae dicuntur quod deflexae per latera (ad axillas nempe & sub ipsis) circuitum veluti absoluant, pertingentes nempe ad partem anteriorem pectoris, spongiosumve illius os, quod Sternum appellant, terminataeque inferiùs, quà cauitas est ad Cartilaginem Xiphoidem dictum: idque vt distinguantur à quinque costis residuis imperfectis, & falsis vocatis, quòd sensim deficiant à perfecto circuitu, & quasi appositae aliae aliis cartilagine terminentur Praetereo autem musculos dorsaleis, intercostaleisque; itémque illos, qui ad partem anteriorem mouendis praesertim antrorsum lacertis inseruiunt; ac rusus mammas quae glandulosae, adiposaeque ad latera ster ni eminentes elaborando lacti (sed in foe minis nimirùm) dicantur. Praetereo internè Diaphragma, seu vocatum Septum trans uersum, quo pectus à ventre inferiore discernitur; quod foramine duplici transitum praebet tum venae cauae ascendenti, tum Oesophago tendenti in ventriculum; quodque est quasi musculus latus respirationi maximè inseruiens, seu musculosa mavis mem brana (& sub medium potissimùm) quam Platone antiquiores appellarunt φρένας, Aristoteles ὑπόζωκα (interdum quoque διάζωμα dixit, vti à Galeno adnotatum est. Praetereo haerentem sub costis membranam, quae dicitur πλερὰ, quaeque ad sternum reduplicata, & ad vertebras vsque producta, capa citatem thoracis in dextram, sinistrámque partem discernit, efficiturque proinde Sep tum, quod Mediastinum dicitur, & in quod ita penetrari in milite quodam (mucrone sternum aperiente) ita contigit, vt accepe rim à Bontano celebri quondam Academiae Aquensis Anatomico, membranan heinc inde dilatatam in eam capacitatem fuisse, ex qua duo aquae Prouinciales potus, seu Parisienses pintae duae cum semisse effluxerint.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
