Latin
LIBER SECVNDVS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 219.10
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm cùm in corde sint duo sinus, seu ventriculi, vnus dexter, ampliorque, alter sinister, &angustior cum septo intermedio (vtcumque Aristoteles agnoscat etiam tertium inter hos duos medium, &praesertim quidem in grandioribus Animalibus conspicuum) tum celebre est ex vena caua ascendente, &ad dextram partem baseos cordis cohaerente sanguinem fundi in dextrum sinum, &ex laeuo sinu immitti in Aortam arteriam ex parte baseos laeua subnatam; &cùm ad eandem basin, dextrúmque sinum sita sit memorata vena, quae arteriosa dicitur, quod contexturam habeat arteriae; ac ad eandem, laeuumque sinum memorata arteria ob venae texturam venosa vocata; tum notatu dignae sunt ad eandem basin, appellatae vulgò Auriculae duae, cùm sint tamen potiùs quasi sacculi conici, quales Monachorum cuculli, alter in dextrum sinum, alter in laeuum ita aperti, vt haberi veluti quaedam ipsorum promptuaria, &recessus possint; cùm &sit obseruatu dignum systolem fieri auri cularum, donec cordis est diastole, diastolem donec systole, mirabili alternatione.