# Opera omnia. Vol. 2 219.5-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 219.5 to 219.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/219.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/219.5

Vt dicam verò de partibus, quae intra pectus continentur, praecipuis (neque enim memoro Glandulam, Thymum, & vulgò Faguam vocatam, sustinendisque venis, arteriisque iugularibus, quà diuiduntur, destinaGassendus de Animalibus. tam) eae sunt tum Pulmo, tum Cor. Pulmo, inquam, in dextram, sinistramque parten diuisus à mediastino, cùm & pars vtraque in duos, quos appellant Lobos quasi bifurcetur, vt cor in medio positum commodiùs circum ambiant. Substantia ipsius spongiosa, ac mollis, tum quòd in ipsam desinens aspera arteria in varios distribuatur ramos, & ramusculos, quos Bronchias appellant, (vti ipsa quoque appellatur βρόγχος) tum quòd per eam disseminentur rami, ramulique tum venae arteriosae, quae ex dextro cordis sinu, quàm arteriae venosae, quae ex sinistro in ipsam eandem substantiam fertur. Notus est verò pulmonis motus, qui idem Respiratio est, ex diastole constans, cùm aër in eius substantiam per arteriam, bronchiásque inducitur; & systole, cùm aër per easdem quasi elisus expungitur Mirabiléque est, quod aliàs ab eodem Bontano inaudij, cùm aliquando curaret empyema proximè diaphragma, & puri educendo, introspiciendóque labia vulneris in pectus penetrantis diduceret, iusso famulo admouere quod candelulae cereae manu tenebat frustulum, aërem per vulnus sic fuisse attractum, vt detenta negligentiùs candela vnà abrepta, absorptáque fuerit, & post grauia quaedam intra octiduum symptomata, ore cum nisu exspectorata. Nempe laceratâ pulmonis membranâ subire debuit in bronchias, & per arteriam denique exspirando foras compelli. Cor autem, cùm quadamtenus pineae nucis formâ sit medium pectus basi ita occupat, vt mucro laeuorsùm, deorsúmque ad Diaphragma pertingat. Circumdat ipsum capsula, seu neruosa membrana Pericardium dicta, continens aquam feruori cordis intra ipsius capacitatem quasi natantis temperando. Ex carne constat, quae, vt iam innuimus est viscerum omnium solidissima, robustissimáque, distinguuntúrque in ea praesertim tria fibrarum genera, directarum nempe, transuersarum, obliquarúmque, quibus diastole, & systole cum intercepta morula, quieteve quadam peragitur. Fit verò diastole dilatatiove cordis, cùm ipsius mucre versus basin adducitur. Systole autem siue compressio, cùm ab illa abducitur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
