# Opera omnia. Vol. 2 220

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/220

Enim verò nihil mirabilius est vndecim illis ostiolis, valuulisve, quae sunt ad ipsa orificia, tres quidem venae cauae, tres venae arteriosae, tre arteriae aortae, & duae arteriae venosae. Quippi earum situs eiusmodi est, vt quae ad orificium venae cauae & arteriae venosae sunt formâ cuspidata, & quasi mitratâ, externè aperiantur, internè claudantur; & quae ad orificium venae arteriosae, aortaeque arteriae formâ lunulatâ, & sigmoidali externè claudantur, internè aperiantur. Videlicet exinde sit, vt possit qui dem in diastole & sanguis immitti ex vena caua in dextrum ventriculum, & aër, au quidpiam sanguinis collecti ex pulmonibus immitti in laeuum ex venosa arreria; at nor possit in systole regredi sanguis in venam cauam, neque aër, sanguisve ex laeuo in venosam arteriam; quae ipsa quoque satis clauditur duabus valuulis propter figuram orifici nonnihil ea parte compressi oualem. etiam, vt in systole possit quidem sanguis ex sinu dextro in venam arteriosam influere, & ex sinistro in aortam arteriam: at non possi in diastole neque ex vena arteriosa refluere in dextrum, neque ex arteria aorta in lae uum. Diximus porrò illam maiorem arteriam cum Galeno aortam, Aristotele eam vocante & venam aortam (qua voce significar vas, & quasi conceptaculum putant) & venam minorem, ad discrimen cauae, quam maiorem habuit. Notatu verò dignum est ipsam à suo statim exortu dimissis in basin cordis surculis Coronariis nominatis in duos insigneis diuidi truncos, venae cauae tam ascendentis, quàm descendentis comites & variis ramis, ramulisque, & surculis deriuanteis in totum corpus vitalem illum sanguinem, ac spiritum è laeuo cordis sinu haustum; ac simul sui pulsatione pulsationem cordis imitante calorem fouenteis. Controuersia interim es circa sanguinis transmissionem, quae ex dextro sinu in sinistrum fit. Siquidem quia cre ditum est Septum inter sinus esse planè cae cum, ac imperuium, ideò communis fuit opi nio sanguinem transmitti per illud insensil trans-sudatione, adiecitque Galenus id fier in morula illa inter diastolen, systolénque intercepta; alij verò opinantes id non posse fieri ob nimiam Septi compactionem, existimârunt sanguinem in liene elaborari, & pe truncum arteriae in sinistrum sinum transferri; alij vtrumque improbantes censuerunt sanguinem effundi ex sinu dextro in pulmones per apertam ad illos arteriosam venam; & ex iis quasi colligi vnáque cum aëre in sinistrum sinum per apertam ad illum venosam arte riam refundi; adiecitque nuper Haruaeus sanguinem ex sinistro sinu in arterias infusum redire in venas quà capillares factae coëunt, & ex venis rursus refundi corde mediante in atterias perperua quadam circulatione. Id in frà rursùs attingetur; intereà autem teste, ipsi sumus Payanum eximium Anatomicum, & memorati Bontani successorem planum Membrum Posterius. Liber II. fecisse Septum cordis non ita compactum, imperuiúmque esse, vt vulgaris persuasio est, sed patere meatulis, quibus etiam spathulae partem absque laceratione vlla traducere potuerit; licet illi non recto ductu, sed per mirabileis maeandros, qui patienter, ac leuiter tentari debeant, aperti sint.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
