# Opera omnia. Vol. 2 223

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/223

Id verò ridendum cùm sit (neque enim pari iure habendum est cum Physiognomicis signis, de quibus aliàs aliquid) tum mirari sanè par es tendines internè insertos in ossa digitorum media, ea perforatos esse fissura, qua parte ossa prima praeteruadunt, vt qui tendines trans mittuntur in tertia absque impedimento peruadant, extremásque partes digitorum adducant. Iam sunt Cruris quoque tres insignes partes, nimirum Femur, Tibia, Pes. Et Femoris quidem est similiter simplex vnum os, in cuius superiore parte praeter rotundam apophysim Ischij acetabulo insertam, colli species est, cui succedentes aphophyses duae Trochanteres appellitantur. Inferiùs autem huiusmodi os lacerti instar sic committitur cum osse tibiae praecipuo, vt in ante riore apophyseon (seu epiphyseon mauis) capacitate intercipiatur os, genu Rotula vocatur, obstátque ne flexura recuruando, antrorsùm fiat. Vt Musculi verò femur mouentes attinent ad cluneis; nateisve, & ad lumborum vertebras, ad os ipsum pubis, abdoménque infimum; ita ipsum continet eos, quibus mouetur tibia, quorumque sunt ad poplitum duo tendines retrorsum flectentes maximè conspicui. Tibia ex osse duplici constat, crassiore nempe, rectioréque, & totum onus corporis sustentante antrorsum, quod ribiale, seu tibia vocatum vt superne committitur cum femore, ita infernè cum primo pedis osse, Astragalo dicto; eminétque epiphysi, quae dicitur malleolus interior: & tenuiore, obliquioréque non tam retrorsùm quàm extrorsum, quod vocatum Sura connexumque supernè, inferuéque cum altero eminet quoque ad inferiorem partem ea epiphysi, quae malleolus exterior vocatur. Qui ad Suram musculi sunt, idémque nomen obtinent, lj productis tendinibus pedem variè mouent, similiterque digitos tam deorsum quàm sursum. Est autem Pes (quem Aristoteles ἀπὸ τοῦ πόδε à Solo, seu Terra, vult dictum, cuiusque regionem infimam dici Plantam constat) imitatione manus ex tribus praesertim compositus partibus, quas appellare solent Tarsum; Metatarsum, & Digitos. Ad constitutionem tarsi, partis. ve posterioris pedis pertinet Astragalus, cum supposito posteriùs calcaneô, seu tali, calcisve protuberante osse, & antecedent. Cuboide dicto, cúmque promotiore nauiculati, tribúsque Calcoidibus. Ad Metatarsum verò, cuius pars interior, inferiorve est pedis vola quinque ossa pertinent protensa ad digitos vsque, qui ipsi quoque constant omnes tribus ossibus, pollice excepto; cuius duobus plures non sunt. Musculorum, tendinum, vnguium eadem proportione est ra tio, quae digitorum ipsius manus. Ac sunt stae quidem in Homine partes.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
