# Opera omnia. Vol. 2 224.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 224.5 to 224.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.5

Sic ossium loco, esse aut interiùs cartilagines, spinas, quidpiámve aliud solidiusculum, aut exteriùs testas; & quibus sunt ossa, ea in qui busdam esse caua admodum, in aliis penè solida tota, ac in Leone speciatim adeò solida, atque dura, vt excuti posse ex iis ignem dicant. Sic sanguinis loco esse in quibusdam ichorem; & quibus inest sanguis, ipsum in plerisque calidum sentiri, in aliis secus, vt in Piscibus: & quibus calidus est, plaerorúmque concrescere, aliquorum secùs, veluti Cer uorum. Sed haec vt mittam, quaedam sunt penè Acephala, ita iis caput est indiscretum; quae dam habentur bicipitia: quaedam lapidem intra caput continent, quod proprium est Piscium, & in genere quidem Squammosorum praesertim. Quibusdam insunt cornua, & in Ceruis quidem nonmodò ramosa, sed & solida, cutique magis, quàm ossi haerentia quod ferunt specialius de iis Phrygiae bobus quibus cornua esse dicuntur perinde mobi lia, ac aures. Sunt & mobiles, quae nonnullis sunt veluti cornua, seu potiùs antennae, veluti crustaceis, papilionibúsque; cum sint etiam limacibus & emissiles, & conductiles, ita vi reducti nulli esse videantur. Quibusdam sunt cristae, eaeque vel carneae (aut certè à carne, vt loquitur Aristoteles, non alienae) vel plumeae, & variarum quidem formarum, vt in Alauda, Pauone, Ceiri. Res sanè opposita fo ramini, siue fistulae Cetaceorum: ne suturas commemorem, quas nullum animal non ha bet, quàm Homo pauciores, vti & parcius ce rebrum, habita praesertim corporis ratione. Sic nulli animalium generi non sunt oculi non vniformiter colorati (nisi quod in equis sunt interdum caerulei) secùs ac contingit in hominum genere; in quo sunt oculi praetereà & anteriores, & non deflexi in latera, & mi nimo inter se proportione corporis interualo distantes. Vt praeteream palpebras pleris que deesse, vt Insectorum, Pisciúmque gene ribus; Quipara, ac speciatim Aueis, si nocturnas exceperis, claudere solùm inferiorem; in sis carere vtramque ciliis, in caeteris verò animalibus carere inferiorem.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
