# Opera omnia. Vol. 2 224.9-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 224.9 to 224.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/224.9

Pisceis aliunde penè destitui intra oculum humore aqueo abundare maximè vitreo; haberéque crystal linum non tam lenticularem, quam globosum (& postica praesertim parte; ac ipsum quidem non alligatum processibus ciliaribus, sed suspensum duabus veluti auriculis, vt in Thynno, vel circulari quasi sutura, qua cohaeret cum vitreo, vt in Amia, &c. secus profe ctò ac in fele, auibúsquenocturnis, in quibus semper minùs vitrei, & ampliùs aquei, quàm in caeteris animalibus obseruauimus. Sic nulli animalium immobiles aures, vt sunt homini, intellige tamen quibus sunt (& eae quidem longae, breues, lacutae, obtusae, laeues, pilosae &c.) quippe cùm pleraque Insectorum sint, Membrum Posterius. Liber II. quae destitui prorsus auditu videantur; tum aliud nihil auibus, caeterisque Quiparis, quàm aliqui sunt audiendi meatus; nam quae alioquin nocturnarum auium auritae videntur, dictum est eas habere solùm ad regionem aurium plumeos apices; & qui pisces ad ean dem regionem habent branchias, eas ad alium vsum comparatas habent, neque obseruatur; tametsi aliunde in ipsis meatus audiendi, se cus ac in Ceraceis; quanquam ne in vitule quidem marino tam est manifestus, quàm Aristoteles innuit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
