Latin
225.14 to 225.15
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 225.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
In animalibus caeteris duplex ferè solet distingui ventriculi forma, suilla nempe amplior, flexuosiorque, &canina angustior, neque ab intestino admodum distincta; qua ratione vi humana v. c. interanea dicuntur suillis similia, ita quae aliorum animalium sunt referre suilla, aut canina dicuntur; adnotaríque potest quòd canes difficilè adeò excrementa egerant, idcircò esse, quòd eâ formâ inte stinum initio latum in angustum desinat. Notum est verò in aliquibus nullam esse gracilium, crassorúmque intestinorum distinctionem, vt ipsi in Testudine marina obseruauimus; in aliquibus non prolixum, &circum volutum, sed breue, &flexuosum: curuaturisve solùm productum, vt in Chamaeleone: in aliquibus demùm simplex, reflexúmque antrorsum vt in Mollibus. Iecur non in omnibus quasi simplex, vel leniter bifidum, vt in Homine, &Bisulcis, sed omninò multifidum, &septem plaerumque loborum, vt in fele, cane, &Digitatis compluribus. Cúmque iecur insit omnibus sanguineis, &in ouiparis quidem Quadrupedibus, Piscibúsque pallidiusculum 226 PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber II.