# Opera omnia. Vol. 2 225.9-13

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 225.9 to 225.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/225.9

non deflectitur aliunde Cor in caeteris animalibus, vt in homine versus laeuam, sed in pectore medio magis est & in piscibus etiam mucrone deorsùm conuerso, vtcumque Aristoteles, aliique dicant esse piscibus conuersum in caput, ob illud, puto, operculum, quod in memoratum abiens tubulum quasi mucronatum apparet. Quo praetere a loco adnotari posset carere pisces vt pulmone, sic dextro ventriculo cordis. An Asellus marinus cor in ventre habeat, vt Aelianus scribit, dicere non possumus; hoc testari pos sumus marinam testudinem habere quosdam 5 nm asperae arteriae ramulos non in pulmonem de Inimalium sinenteis sed ad renes vsque, & vesicam in vendifferentia. trem productos An etiam perdices Paphlagonię geminum cor habeant, vt idem ex Theoprhasto refert, ac Elephas similiter, penes Authorem lib. 10. c. 35. fides sit; retulit certè vir nobilis, veraxque lib. 14. c. 6. ex Demandolorum familia, & in nostris montibus Paludis Toparcha se occidisse lupum ceruarium; in quo geminum cor innenerit, & Aquapendentius in Galeo marino lib. de form. dissecto geminum cor repraesentauit. Venter foe. in nullo animalium est anterius costis, ossibusve aliis munitus; posterius autem ferè vertebrae in Sanguineis sunt sed non sunt tamen in auibus; in quibus os sacrum praelongum, amplúmque pectoris vertebris succedit; vtcumque ipsi posteriùs succedant sex ossicula ad fulciendum caudam, pennasve adnatas, vice vertebrarum vt plurium, ita distinctiorum, ex quibus cauda aliorum animalium constat. Cauda, inquam, in Quiparis quadrupedibus, serpentibúsque longa, & depilis, quemadmodum etiam in piscibus latis, vt in Raia: in aliis pilosa, & in nonnullis quidem breuis, cum pilis, setisve praelongis, vt in equo; in quibusdam longa cum pilis, setisve breuibus, vt in boue; in Castore, & plaerumque in piscibus lata; in Crustaceis etiam tabellata, &c. Ne quidpiam memorem de cauda aliquorum Insectorum, quae ipsa quoque incisuris vt venter loco vertebrarum discernitur, velur in Scorpione relicto etiam incisuris Graeco nomine Condylorum, Spon dylorumve, quo designantur stellae quoque in cauda Scorpionis Caelestis. Dictum iam est de variis ruminantium ventriculis, quos Aristotelem imitati dicunt Ventrem, Araneum, eu Reticulum, Omasum, & Abomasum. Vbi nota Omasum esse, quod Coagulum etiam vocant à vi coagulandi lactis eorumdem ruminantium (nam quod est aliorum, non perinde coit, tametsi crassescat) qualem etiam vim attribuere leporis ventriculo solent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
