Latin
23.1 to 23.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 23.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Praetermittendum heic non est, quod recepimus paullò antè de ipsa fontium supra mare, subterraneamve illam, &cum maris superficie coaequatam aquam celsitudine ex pendendum. Quippe existimamus altitudi nem montium accipiendam esse, non, vt fieri solet, respectu conuallium, planirierumve proximarum; sed respectu superficiei maris, ad quod vsque aqua delabitur ex montibus sicque reputamus colliculos in locis mediterraneis humillimos visos, esse posse longè altiores iis montibus, qui habentur celsissimi in Insulis, aut maritimis locis. Heinc proin de &Caucasus, ex quo vsque fluuij prolixo decursu labuntur in mare, altior est habendus, quàm supputari soleat, &caeteri similiter, qui ex mediis Asiae, Europae, Africae, Americae Continentibus ita attolluntur, vt fluminibus, qui sint tractus prolixissimi ori ginem faciant. Tametsi verò haec altitudo sciri exquisitè non valeat, nisi quis totum ali cuius fluminis decursum fuerit &sequutus, &decliuitatem, atque adeò altitudinem per parteis dimensus; vt coniiciendo tamen, &praeter-propter res dicatur, periculum facia mus in Nilo, cuius decursus, vt cognitorum omnium fluminum longissimus est, ita par est esse altissimos fonteis. Decursus illius a duobus magnis Lacubus, ad radices montium Lunae positis, &Zahan, Zemramque voca tis, aut potiùs ab ipsismet vsque montium Lunae verticibus ad vsque Nili ostia est pro ximè graduum quadraginta quinque, hoc est recti itineris milliarium ter mille, ducentorum octoginta quinque; quibus si propter varios amfractus, diuaricationesque trientem addiderimus, fient milliaria quater mille trecenta, atque octoginta, seu mauis rotundiùs quater mille quadringenta. Cùm sufficere verò posset, vt (seposita ipsorum Lunae montium altitudine) singulis centenis passibus, quingentisve pedibus decursus ac decliuitatis pes vnus altitudinis, seu perpendiculi tribuere tur (vnicuique videlicet milliari decempeda vna) quandoquidem lenè fluit Nilus; nihilominus quia in itinere &catarractae occurrunt, &sunt alia loca, per quae rapidiùs fluat, quàm per Aegyptum, de qua illa fluxus lenitas intelligitur; idcircò lenitudinem cum rapiditate temperantes videmur posse tribuere quinquagenis quibusque orgyis, seu sexagenis passibus, tercentenisve pedibus pedes sin gulos altitudinis, hoc est vni milliari septemdecim proximè pedes.