Latin
233.10 to 233.15
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 233.10-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &ipsa arteria, nonne cùm annellis cartilagineis fuit roborata, idcircò id fuit, ne flaccesceret, &via spiritus, cuius est ad vitam perpetuus itus, atque reditus necessarius, ex meatus collapsu intercluderetur? &cùm hi annelli fuere complanati quâ parte arteria contingit oesophagum; nonne esse debuit causa, quae prospiceret, ne annellorum asperitate teneritudo oesophagi, ac alimento potissimum praeteruadente laederetur? cúmque arGassendus de Animalibus. teria bronchiis variis ita distribuatur per pul monis substantiam; nonne arguitur debuisse priùs spiritum per os, nareisque transire, pulmoni difflando, quàm è pulmone efflatum aut os aperire, aut nareis diffringere? &quorsùm Diaphragma potiùs non diffregit, &sub medium potissimum, quà membranaceum est, disrupit? Ipsum verò Diaphragma quamobrem eâ fieri contexturâ potuit, nisi quia cùm costae pulmonem sepientes, neque difflante illo diduci, neque efflante conduci possent, vt inanitatem intra corpus auerterent; id praestari per ipsum Diaphragma oportuit; quod per difflationem premens abdomen nullis costis impeditum posset pulmoni cedere; &per efflationem cum abdomine repetere locum relictum. Sed ista vt mittam; ad quod-nam insom nium referre potuerunt Philosophi illi praeparationem vteri, in quo semen exciperetur; qui tantulus, tantoperè, pro ipsius scilicet foetus incremento, dilataretur; qui maturum foetum emitteret, qui ipsi elaborando, connutriendóque, tot cotyledonibus, valuu larúmve osculis afflueret? Et cùm deinceps, ac etiam-num in propagatione formetur initio placenta, quae exteriùs illis osculis cohaereat, sanguinémque per illa deriuatum excipiat; interiùs embryonem, seu foetum contineat; quónam referre illi potuerunt conformata, collectáque ex ea placenta, vasa vmbilicalia in embryonis ventrem implantata: nempe (vt οὐραχὸν heic taceam venam imprimis duplicem, ac in vnam ab implantatione coëuntem, quae sanguinem alimentitium in iecusculum per proprias deinceps venas distribuendum fundat; deinde duplicem arteriam, quae vitalem sanguinem in duplicem ramum descendentis arteriae pariter distribuendum immittat? id que solùm, donec embryoni exsistenti in vtero aduenire chylus ex stomacho propric in iecur non potest; nec sanguis ex proprio corde in arterias; cùm haec tamen deinde vasa, ipsorumque oscula (vti etiam alia tum ex vena caua, tum ex magna arteria in arteriosam venam) obturentur, &aperiantur alia, vbi à natiuitate alimentum ore in stomachum transmittitur? quò item referre creatum, affluénsque eodem tempore lac in mammis maternis, ipsisque ita comparatis, vt in papillam desinant, eius figurae atque molis, quam infans ore excipiat; eius substantiae, quam premere, &e qua lac exprimere, inque stomachum transdere oesophago possit?