Latin
235.6 to 235.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 235.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad alia autem ex semine propagata quod attinet, vetum quidem est edoctam Naturam; sed à suc nempe Authore, qui sic instituerit, qui fieri etiam-num sic velit. Neque natura tramitem, seruans comparanda est cum torrente, qui sibi viam temerè per campos prorumpen aperiat; sed cum aqua, quae per canaleis ab Aquilege constitutos fluat. Nihil interim di co de fabula illa, quòd praeter Animalia, qua &incolumia seruari, &propagari potuerint nata quoque initio fuerint innumera alia, quae diuersimodè imperfecta breui tempore interciderint: quippe cùm mera sit hariolatio, &molitionem rerum primam, sapientissimamque dedecere videatur. Illud de Tendinibus exercitatione roboratis, extenuatisve desidiâ, nihil amplius arguit, quàm esse Animalium parteis, facultatésque habituum capaceis, quibus operentur expeditiùs, habeantve sese meliùs, aut deteriùs; non probat verò tendines non esse ob motum, tanquam finem, factos; qui spectari sanè cum attractu partium, quibus inseruntur, non possunt, quin, si temerè dicantur inserti, dici quoque debeant temerè illigati funes, quibus antennae nauium, aliaeque res attrahi solent Exemplum illud Pluuiae, quod ex aliis sumptum vsurpari posse ab Epicuro diximus, ad generalem attinet Prouidentiam, cui fines quoque alij potuere esse propositi, veluti aëris temperies, ac salubritas; manifestatic varietatis &causarum, &effectorum, alicu ius spectaculi Mereorologici exhibitio, &alij nobis incomperti. Quamobrem, si ex pluuia decidente frumentum proficiat; non id casu fieri dicendum; cùm ille sit vnus ex finibus pluuiae, &adeò quidem appositus, vi alimento exsoluendo, quo nurriendum frumentum est, nihil possit esse conducentius. Quòd si frumentum aliquando aut imbre nimio suffocetur, aut siccitate extabescat; aliae sunt causae generali rerum curatori perspectae, propter quas sic fieri expediat; cùm &ordine rerum constituto permittat causas naturaleis sua munera variè obire; neque ob effectum specialem seriem perturbet, ex qua varietas, pulcritudóque Mundi est. Quae hebetudo interim sit, non agnoscere denteis tum incisorios, tum molareis ob commanducationem factos, non multò antè meminimus. Dictum quoque mox, quàm immeritè illi possideant oculos, qui non agnoscum oculos fuisse ad videndum concessos. Quamvis enim nonnulli caeci, lusci, strabones, paeti nascantur; id generalis est Prouidentiae, de qua dicetur posteriùs. Non sunto verò oculi in occipitio quoque collocati; attamen sufficiunt, qui in facie sunt; cùm &conuersionem corporis totius habeamus paratissimam; &congruum fuerit oculos versùs eam partem constitui, ad quam &pedum foret incessus, &manuum machinatio.