# Opera omnia. Vol. 2 242

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, LIBER ILRIIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/242

Vnum addo Nemesium, qui aduersus Eunomium edisserit Animas vna cum caeteris rebus fuisse ab initio creatas, ob tritum illud apud istos, Cessauit Deus omnibus operibus suis: Cùm huic tamen loco, aliique, quo dicitur Deus creasse simul omnia, Sacri Doctores illum opponant Pater meus vsque modo operatur, & ego operor; subliciátque nominatim D. Hieronymus, Inter illas secretas ventris angustias Dei manus semper operatur, idémque est corporis, & Animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmauit, & fecit vt voluit. AddebaIlle, Animam fore morti, vt corpus obnoxiam, si crearetur in corpore; & Mundum adhuc non fore plenum, si quotidianam huiusmodi desideraret accessionem. Sed nulla tamen consequutione, quando creata incorporea sublistere potest independenter à corpore; & potest Deus suae Prouidentiae quotidianam Illam reseruasse creationem, vt & reseruauit productionem tot aliarum rerum, qua in dies generantur. Altera fuit illorum propria, qui existimârunt esse Animas ex Dei substantia. Tales fuere Manichaei, Priscilllanistae, Gnostici, vt referunt Hieronymus, Augustinus, & alij. Tales Carpocralas. tes, & Cerdon, ex Irenaeo, & Theodoreto, dur, sed nominatim Carpocrates, qui tantumdem sibi de superioribus vindicauit (Tertulliani verbis vtor) vt discipuli eius Animas sutas iam & Christo, nedum Apostolis & peraquent, & cùm volunt, praeferant. Argumentum istis praecipuum videtur, quòd Deus legatur in hominis faciem insufflasse spiraculum ditae; quasi flatus Deo tribuendus μεταφοεικῶς non sit, perinde ac manus, oculus, & caeterae partes; ac non inde solùm arguatur quod manifestè tradit Ecclesia (verba sunt D. Hieronymi) Deum esse vt corporum, sic Animarum conditorem. Consensisse porrò his videntur quos Cabbalistas iam dicimus; quippe nomine magni Angeli Mittatron intellexisse videntur ipsam Mundi Animam, ex qua Angeli, Animaeque om nes variis Sephirotis, seu emanationibus derinentur. Videntur etiam nomine Lineae Viridis, seu benedictae viriditatis facientis omnia germinare, quae & talia fusiùs pro Mersenno nostro aduersus Fluddum deduximus, & pro viribus insequuti sumus. Atque haec quidem fusiusculè de Pythagoraeorum, Platonicorúmque sententia memorata sunt; sed nimirùm res visa est consideraione digna, quod tametsi nobis ferenda non sit, & vnà cum Anima Mundi, ex dictis suc toco, reiecta, refutatáque intelligatur: magni tamen alioquin viri purgandi quodammodo fuerint commentis illis ridiculis, quae Psis affingunt, quotquot omnia illorum verba provt sonant, interpretantur. Maioe enim indicio Pythagoras, & Plato fuere, quàm vt anileis fabulas aut sibi ipsis perluaserint, aut persuadere aliis, quàm vulgatibus ingeniis voluerint. Vnum addendum Gassendus de Animalibus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
