# Opera omnia. Vol. 2 243.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 243.1 to 243.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/243.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/243.1

superesset, quòd illi Animam habuerin Quid Aninon vt formam, sed vt motorem; verùm re ma, & qui est intelligenda ex iis, quae dicenda mox incorpoream fecere? sunt. Itaque alia opinio, quae & ipsa Animam Incorpoream statuit; Animam habet quasi formam, aut inseparabilem qualitatem. ita imprimis Aristoteles, cùm definit Animam 2. de an. 1. ἐντελέχειαν, perfectionem, seu actum primum corporis naturalis organici potestate vitam habentis. Nam quòd isto quidem modo fecerit Animam ἀσώματον incorpoream, tum ipse innuit, tum Interpretes, vt Philoponus, aliique declarant, tum Plutarchus 1. plac. 32 apertè dicit. Quòd autem vt formam, eámque inseparabilem habuerit, verba ipsius expressa sunt. Quòd vt qualitatem, id consequens est, quando & Nemesio obseruante alij quidem faciunt Animam οὐσιαν substantiam; at Aristoteles & Dicaearchus ἄν- cap. 2. οὔσιον, expertem substantiae; forma, vt hac in re Alexander habet, est ποtότης πς, quali- 1. de an. 4. tas quaedam. Sed res paullò fusiùs deducenda est. Docuerat Plato Animam esse quandam per se substantiam, quae animando, corpori non tam inesset, quàm adesset; quare & ipsam perinde esse χυεισὴν separabilem à corpore, ac est Gubernator à Naui: sed Aristoteles cùm id de Animo, seu Mente, intellectu-ve agente concesserit, de Anima tamen (etiam proüt complectitur Intellectum patientem) negauit; siquidem Animam perinde, ac Figuram ἀχόειστον censuit. Heinc natum illud inter Platonem Aristotelémve dissidium circa motionem Animae. Nam illius sententia fuit esse Animam per se mobilem, & pro motu suo corporis motricem; iste verò existimauit Animam per se immobilem esse, & mouere corpus immotam, nisi quod cum ipso per accidens nauigantis instar monetur. Argu& aliàs. mento illi fuit, Tum quod aliàs foret progressus infinitus admittendus, cùm quicquid mouetur, ab alio moueatur, & saltem pars inouens, ac mota distingui in eadem re debeant; Tum quòd absurdè initium admitteretur initij, si Anima, quae est initium, & causa motus, moueretur; Tum quod eidem simul inesset vt moueretur, & moueret, hoc est duo inessent contraria, facere scilicet, ac pati; Tum quod nunquam quiesceret, cùm tamen interdum cessare, quod corpus non semper agitatur, doceat: Tum quòd sibi eiusdem rei, cuius aliis, foret causa; cùm tamen fieri id nequeat: Tum quòd indigerer proprio instrumento, quo tamen destituitur; Tum quòd frequenter ingredi, & egredi ex corpore posset, sicque eueniret ἀνίστασθαι τὰ τιθνεῶτα τῇς ζώων Animalia mortua resurgere: Tum quòd si moueretur è loco in locum, aut admittenda esset linea recta infinita, ne motus intermitteretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
