Latin
243.5 to 243.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 243.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et, vt cùm sonus, qui debet esse remissus, effertur, qui elatus, remittitur, si id quidem modicè fiat, turbatur vtcumque Harmonia, si valde etiam, omninò perit, ita volunt, cùm aut calor nimis obtinet, aut frigus gradum suum excedit, si is quidem seu excessus, seu defectus paruus fuerit, eam perturbationem Animae creari, quae dicatur morbus; si summus, eam dissipationem, quae dicatur mors. Porrò vt Anima per istos ceneatur incorporea, intelligendum ex antedictis; cùm enim seu Harmonia, sen temperamentum nihil aliud sit, quam qualitas quaedam, seu forma accidentaria rebus inter se collatis adueniens, (sunt etiam qui apud Philoponum rationem temperamenti à temperamento distinguant) perspicuum est, more Aristoteleo hoc esse quidpiam incorporeum, quatenus quantum per se non est; neque dicas temperamentum esse ipsas res temperatas, quae reuerâ corporeae sint; nam volunt esse aliud quid, vtpote ipsam symmetriam, quae sola mente discernatur seu in sonis, seu in aliis quibusvis rebus contemperatis. Dices hoc ipsum nihil esse, si intelligatur à rebus abiunctum; verùm isti nihil proptereà turbantur. Vide enim vt Dicaearchus Animam non esse apud Empiricum fateatur, &apud Ciceronem inducat Phthiotam senem disserentem nihil esse omninò Animum, &hoc esse nomen totum inane, frustráque Animalia, &animanteis appellari; neque in homine inesse Animum, vel Animam, nec in bestia; vimque omnem eam, qua agamus aliquid, vel sentiamus, in omnibus corporibus viuis aequaliter esse fusam; nec separabilem à corpore esse; quippe quae nulla sit, nec sit quicquam, nisi corpus vnum, &simplex, ita figuratum, vt temperatione natura vigeat, &sentiat. Et posteà de eodem loquens, ne condoluisse quidem, inquit, vnquam videtur. qui Animum se habere non sentiat. Et sic quidem ille. Quid Aristoxenus? inquit Lactantius, qui neganit 244. PHYSICAE Sectio III. Membrum Posterius. Liber III. tum esse. Argumento ipsis fuit tum subtinegant omninò vllam esse Animam, etiam cùm litas &mobilitas aëris, tum respirandi neviuit in corpore? Et statim post verba antè re cessitas, ex qua patet Animam, nisi aëre incitata, Quo, inquit, dici nihil delirius potest.