# Opera omnia. Vol. 2 26

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/26

At impugnatur vulgò haec sententia, quòd Nilus increscat, cùm interdum Etesiae spirare nondum coeperint, decrescat priusquàm cessârint; quòd Etesiis spirantibus obueruetur influere in mare; quòd suo tenore, non pro Etesiarum vehementia, remissioneve intumescat; quòd idem non contingat fluuiis caeteris, quos aduersùs Etesiae spirant; quòd flumina aliunde à Septentrione fluentia flantibus ventis oppositis idem non patiantur; quòd ad obsistendum tanto ponderi, impares sint venti, ac id genus similia. Alia sententia celeberrima tribuitur Anaxagorae. Is existimauit increscere Nilum, solutis tunc niuibus, quae in montibus Aethiopiae. Vidimus antè Ptolemaeum innuere monteis Lunae dictos; & in eadem opinione, inquit Seneca, omnis vetustas fuit. Hoc Aeschylus, Sophocles, Euripides tradunt. Lucretius quoque: Forsit & Aethiophum penitùs de montibus ltis Crescat, vbi in campos albas descendere ningueis Tabificis subigit radiis Sol omnia lustrans. Sed Herodotus hanc sententiam, vt multò modestissimam, sic longè falsissimam vocat; quòd regio sit, vt calidissima, sic niuis expertissima, quòd inde venti calidi spirent; quòd illeic homines sint nigri, prae adustione nimia; quòd grues, & hirundines illuc hyematum se conferant. Addi posset, Sotem tunc esse à regionibus illis remotissimum, cùm isti niueis solui contendunt. Postrema sententia refert Incrementum ad pluuias; sed eius authores tripertiti sunt. Nam primò Democritus voluit ex solutis niuibus, quae ad Boream sunt, excitari multos vapores, qui per ventos Etesias in Aethiopiae monteis delati, illeic concrescant in pluuiam, Ita referunt Diodorus, & alij; videreturque Aristoteles in eadem fuisse sententia, vti vel ex Aphrodisiaeo idem sentiente colligitur; itémque ex Authore incerto de vita Pythagorae, apud Photium; saltem quòd ad vapores congestos per Etesias, seu ex niuibus, seu aliunde spectat. Et fortè sic intelligendum, quod apud Strabonem Posidonius ait, tradere Eratosthenem imbreis aestiuos causam incrementi esse; cùm id ille sumpserit ex Aristotele, Aristoreles ex Thrasyalce, & Thrasyalces ex Homero appellante Nilum, διιπετία ποταμὸν, quod aër, vnde cadit pluuia, nomine Iouis significetur. Vtcumque sit, Ecce Lucretium; Fit quoque, vti pluuiae forsan magis ad cavut eit Tempore eo fiant, quo Etesia flabra Aquilonum Nubila coniciunt in eas tunc omnia parteis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
