# Opera omnia. Vol. 2 261.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 261.1 to 261.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/261.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/261.1

Eodem propè spectat quod Auicennas recurrit ad suam Cholcodem, Intelligentiamve Datricem formarum, de qua dictum iam est; nisi quòd ipsam ac omnem prorsùs generationem vsurpandam censet. Eodem etiam, quòd Plato, & alij ad Animam Mundi confugiunt, tum vt vnum quodque Animalium specialem ex ea Animam deriuet; tum vt formetur iuxta Ideam, quae in ipsa est, quarenus est quoque diuinae Mentis portio; quippe vt iam retulimus; Esse apibus partem diuinae mentis, & haustus Etherios dixere, ac pari modò caeteris. Verùm praeter illa, quae fusè disputata suo loco sunt aduersus Mundi Animam, illud occurrit, quòd nunquam satis explicari possit, aut intelligi, quomodo cùm Anima illa generalis vbique sit, & nusquam sibi non continua, tanquam sui subtilitate per densissima quaeque penetrans, particulae tamen ipsius ita à tota praescindantur, vt factae Animalium propriae circumgestari ab ipsis valeant. Atque id, ne quidpiam de Ideis dicam, quae esse innumerae cùm debeant, dici non potest, cur vna potiùs applicetur, quàm alia cùm etiam materiae dispositio, si inuitare quampiam censeatur, tum ad praedisponentem, neque inuitatam ideam referenda sit, tum manifestè ad vim quandam seminalem pertineat. An probabiliùs illi faciunt, qui Animam Terrae cum Seneca tribuunt; vt mirum non sit, si quemadmodum nos, cùm simus animantia, animalcula varia ex nobi ipsis gignimus, sic Terra, & ipsa quoque Ani mans, procreare ex se innumera possit. Vetùm iis obstat, quòd & ex nobis, cùm interii mus, seu animantes ampliùs non sumus, & ex aliis rebus non minùs inanimis, quàm sint nostra cadauera, animalia varia nascantur; vt possint proinde ex Terra progigni, tametsi animans non sit; quodque vt illa animalcula, si à nobis quidem, quatenus Animalia sumus, gignerentur, viderentur esse debere nobis consimilia, vt partem nostrae Animae, quae esse non possit nisi in consimilibus, obtinentia; ita, si Terra, quà Animal Animalia produceret, ea ipsi Terrae similia, hoc est totidem Terrae orbes, orbiculive esse deberent an probabiliùs, qui cum Liceto, Philoponun ex parte sequendo, volunt nullum sponta neum gigni, nisi ex re aut animata, aut in qua Anima praefuerit; quasi scilicet in cadaue re, aut ligno demortuo, dissipatave eius materia per Terram, Aquam, Aërem supersini semper aliquae animae reliquiae, non informantes quidem materiam, sed in eas tamen vt in loco, aut vase quodam asseruatae, quae possint deinde accedentibus dispositionibu aut in Animam imperfectiorem degenerare vt dum ex Animali planta, aut in perfectiorem eleuari, vt dum Animal ex planta origi nem ducit?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
