# Opera omnia. Vol. 2 261.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 261.5 to 261.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/261.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/261.5

verùm vt praeteream quàm non facilè fidem inueniat esse rem mortuam, & retinere tamen adhuc partem animae; esse formam in materia, & illam tamen non informare; posse Animam in meliorem, deterioremque, imò à scipsa planè diuersam euadere, aliaque id genus similia; constat, vt dictum aliàs est, herbulas, animalculáque progigni ex terra profundissimè eruta, & quae nunquam ad Animal, plantamve attinuerit; vt possint eorum Animae ex praecedentibus reliquiis in huiusmodi terra asseruatis esse. Quod idem potest quoque dici de innumeris aliis, in quorum materia quae Anima praefuerit, nisi merè gratis diuinari non potest Celebris alia opinio est referentium originem spontaneorum ad ipsum Caelum. Et sanè cùm videamus Sole ad nos accedente verno tempore innumera nasci, negari non posse videtur quin Caelum pro eorum causa habendum sit. Verùm, siue motum attendas, quem Aristoteles supponit & S. Doctor ali cubi vsurpat; siue Lumen, quo immediatius agens Albertus Magnus non agnoscit; siue Calorem, qui Auerroi, aliisque potissimum placet; siue vim seminalem dictam quam arri piunt aliqui; siue occultam influentiam, quae probatur à pluribus; non potest Caelum vn quam haberi plusquam generalis, & praeparans causa, superéstque semper requirende specialis, proximéque agens, à qua Caelum determinetur. Res est suo loco fusiùs declarata; noto heic solùm difficultatem, quam sustinere vulgò coguntur, qui Caelum statuunt inanime, & volunt tamen ipsum praecipuè animantia producere, h. e. effectus simpliciter, vt ipsimet censent, causâ nobiliores. Nam dicere Caelum coniectim acceptum cum Intelligentia esse nobilius simpliciter, est assumere rem incertam; vt praeteream Intelligentiam esse Caelo extrinsecam, nihi aliud ipsi tribuere, quàm motum; speciale nihil agere in hisce inferioribus, nullam naturae communionem cum iis habere, &c. Dicere autem esse nobilius, quòd sit causa aequiuoca, nihil est aliud, quàm dicere esse Caelum nobilius, quia habet naturam diuersam; at cùm diuersam habeat, probandum est nobiliorem esse, quod nisi petendo principium non fiet: quanquam immorandum in istis non est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
