Latin
263.1 to 263.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 263.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itémque, vt proptereà semen illis formandis necessarium congeri, apparari, discerni, continerique &seruari interim nisi intra consimilis Animalis corpus non valeat; at necessatium istis formandis corpore simili non egeat: denique, vt illa in lucem non prodeant, si ue enascantur nisi ex consimilibus, gene tisve sui Animalibus; ista erumpant, exoriantarque ex dissimillimis etiam rebus. Ex hoc autem efficitur, vt tam quidem ista, quà illa seminibus suis originem debeant; sed illa tamen dici soleant ortum habere ex semine, ista ex putrida, aliave materia, quarenus illorum semen intra Animal simile manifestum est; istorum in aliena, &quasi inexspectata materia occultum. Vt praetereà tam quidem ista, quàm illa oriantur necessariò, seu naturali necessitate, qua ex talibus seminibus non-nisi talia oriri, &dispositionibus adhibitis non oriti non possunt; sed illa nihilominùs vulgò perhibeantur oriri necessariò, siue naturaliter, ista verò sponte, ac veluti temerè, vnde &vocari ἀντόματα spontanea vltroneave solent ὥσπερ αὐτόμαπζοήσης θύσεος, quasi agente natura sponte siue absque Vlla apparente necessitate, vt Aristoteles lo quitur. Vt postremùm quidem tam ista, quàm illa causam habeant reuerâ vniuocam, hoc est internam, essentialem, &ad vnum leterminatam; sed vsus tamen obtinuit, vt causa illorum dicatur vniuoca, istorum veaequiuoca, quòd respici solùm ad causam externam, apparentémque soleat, non ad internam, &occultam; quódque proinde causa illa exrerna, &continens semen iusdem esse generis, haec verò diuersi esse obseruetur, Enimverò istorum quoque internam, specialem, proximámque causam sitam esse in semine, arguitur primum ex adeò perfecta, exquisitáque elaboratione omnium, &ingularum partium, quas in vnoquoque obseruare licet. Quippe vnumquodque in genere suo tam perfectum est, quàm quae perfectissima dicimus; nihilóque minus admitandum est ex varietate partium tam externarum, quàm internarum adeò innumerabi1; ex tam eleganti singularum magnitudine, proportione, forma; ex tam concinna colaesione, dispositionéque omnium inter se *tam congrua destinatione vniuscuiusque rd suos vsus; ac vt paucis dicam, ex tam mulus capitibus, vt quae causa omneis distinxit, iotinauit, compegit, nullo modo esse fortur a, temerariave potuerit; nisi pari ratione dicamus fortuitam, atque temerariam, qua perfectum quodvis in vtero finxit.