# Opera omnia. Vol. 2 265.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 265.1 to 265.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/265.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/265.1

Idem pari iure vi detur dici posse de Muribus, mirante post Aristotelem illo, vnde vis tanta messeis populetur murium agrestium, ita praesertim occidente deinceps multitudine, vt nec exanimes reperiantur, neque exstet, qui murem hieme in agra defoderit. Idem de araneolis, quae fila per Autumnum creberrima in agris nent. Idem de Piscibus, qui tametsi stagna resiccata fuetint exarefactáque, nihilominùs aqua deinceps refusa de nouo scaturiunt, cùm id pos sit contingere non modò quòd oua per fundum sparsa remanserint, sed etiam quòc relictum fuerit mucosum quasi recrementum, quod pro seminio piscibus sit. Idem de ostreis, ac vniuersè de Zoophytis, quae renasci possunt in locis vnde auulsa alia fuerint, quòd ex ipsis semper aliquid in vadis scopulisque relinquatur, vnde propagatio sit instar plantarum; quae ex reliquiis radicum superstitibus germinant. Vt taceam mare, dum ipsa alluit; quidpiam semper deradere, quo rursùs variè appellendo littoribus sic Illinat, vt quasi seminarium faciat. Qua ratione quoque dum saxa illa concrescerent, quae ad Tolonensem portum eruta mytulos viuos, eduleisque numero magno continent, debue runt id genus seminia diuersimodè comprehendi, sed superstite tamen meatulo, pe quem cum marina communicent aqua. Quod idem posset dici de saxo, intra quod resectum vit. aedificandi gratiâ in Verdunensi agro scribit Fulgosius inuentum Bufonem, qui illeic sine alimento, & respiratione vixisset; nisi quòd praestat existimare Animal id casu contigisse inuolui intra materiam lapidescentem, vt inuolutae deprehenduntur muscae, aliaeque hulusmodi res intra succinum, crystallum, lapidésque alios, & perstant tamen aëre non inducto, alternanteve integrae, atque incorruptae Sed de piscibus dicere vt pergam, memorem-ne, quod à viris fide non indignis inaudij, si cratis supra aquam siue fluentem, siue stagnantem suspensa locetur, ac illi ante Solis ortum rorulenti cespites ita imponantur, vt herbulae cum guttulis roris non excussis deorsùm vertantur, quotcumque exorto deinceps, & calefaciente Sole, toris guttulae in aquam deciderint, totidem exinde enatum in pisciculos, & varios quidem pro herbarum, quibus guttae roris insederint diuersitate?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
